Pagina:Agricola De re metallica.djvu/179

Haec pagina nondum emendata est

rant. Interdum etiam suffocantur: ardentes quo lucernæ extinguuntur. Ita opus est machinis, quas etiam Græci w_neumatika\s , Latini spiritales appellarent : etsi uocem non mittunt : nam ipsæ efficiunt ut fossores ex facili spirare & opus institutum perficere possint. Earum tria sunt genera. Primum uenti latus exceptos in puteum deducens in tres species diuiditur: quarum prima sic se habet. Super puteum , ad m nullus cuniculus pertinet, tria tigna, quam puteus paulò longiora, collocantur : primum super eius frontem , alterum super medium puteum , tertium super eiusdem tergum . Eorum capita habent foramina, in qua pali, ad imum cuneatiores, immissi altius, pariter ac primæ machinæ tigna, in terram adiguntur ut maneant immobilia. Quod illorum tignorum habet tres formas in quib. inclusa sunt tria tigna transuersaria: quorum unum dextrum putei latus occupat: alterum , sinistrum : tertium , medium puteum . Ad hoc & ad illud alterum , quod etiam super medium puteum collocatum est, affiguntur asseres sic alte nè coagmentati, ut semper antecedentis modicam commissuram sens obtineat: quo sanè modo fiunt quatuor anguli et totidem intermedia caua, quæ uentos undi flantes comcipiunt. Vtuerò ad superiora sublati non eluctentur, sed retrò ferantur, asseres operculo, in orbis figuram formato, superius tecti sunt, inferius patent : quare uentis necessitate quadam putei quatuor istis foraminib. inspirantur. Attamen id genus machinam operculo tegere necesse non est in his locis, in quibus sic locari potest, ut uentus per supremam eius partem flatum inspiret.

Tigna strata A. Pali cuneati B. T igna transuersaria C. Asseres D. Caua E.
Venti F. Operculum G. Puteus H. Machina carens operculo I.