GEORGII AGRICOLAE
DE RE METALLICA
LIBER PRIMVS.
VLTI habent hanc opinionem, rem metallicam
fortuitum quiddam esse, & sordidum opus,atque
omnino eiusmodi negotium quod non tam artis
indigeat quam laboris. Sed mihi, cum singulas
eius partes animo, & cogitatione percurro, res
videtur longe aliter se habere. Siquidem
metallicus sit oportet suæ artis peritissimus, ut primo
sciat, qui mons, qui collis, quæve vallestris
aut campestris positio utiliter fodi possit, aut recuset
fossionem. Deinde venæ, fibræ, commissuræque saxorum ipsi pateant.
Mox pernoscat multiplices variasque species terrarum, succorum, gemmarum,
lapidum, marmorum, saxorum, metallorum, mistorum: tum habeat
cognitam omnem omnis operis sub terra faciendi rationem. Nota denique
ipsi sint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem,
quæ etiam ipsa est admodum diversa. Nam aliam exigit aurum & argentum,
aliam æs, aliam argentum vivum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipso
dissimilem candidum ac cinereum vel nigrum. Quamvis autem ars succos
liquidos coquendi ad spissitudinem esse secreta à metallica possit videri,
tamen quia iidem succi effodiuntur etiam in terra densati, aut excoquuntur
ex quibusdam terrarum lapidumve generibus, quæ metallici effodiunt,
& quorum quædam metallis non carent, ab ea separari non debet, quæ
excoctio iterum non est simplex, etenim alia est salis, alia nitri, alia aluminis,
alia atramenti sutorii, alia sulfuris, alia bituminis. Metallicus præterea sit
oportet multarum artium & disciplinarum non ignarus: Primo Philosophiæ,
ut subterraneorum ortus & causas, naturasque noscat: Nam ad fodiendas
venas faciliore & commodiore via perveniet, & ex effosis uberiores capiet
fructus. Secundo Medicinæ, ut fossoribus & aliis operariis providere
possit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut si
inciderint, vel ipse eis curationes adhibere, vel ut medici adhibeant curare.
Tertio Astronomiæ, ut cognoscat coeli partes, atque ex eis venarum extensiones
iudicet. Quarto Mensurarum disciplinæ, ut et metiri queat, quam
alte fodiendus sit puteus, ut pertineat ad cuniculum usque qui eo agitur, &
certos cuique fodinæ, præsertim in profundo, constituere fines terminosque.
Tum numerorum disciplinæ sit intelligens, ut sumptus, qui in machinas &
fossiones habendi sunt, ad calculos revocare possit. Deinde Architecturæ,
ut diversas machinas substructionesque ipse fabricari, vel magis fabricandi
rationem aliis explicare queat. Postea Picturæ, ut machinarum exempla
deformare possit. Postremo Iuris, maxime metallici sit peritus, ut
& alteri nihil surripiat, & sibi petat non iniquum, munusque aliis de iure respondendi
sustineat. Itaque necesse est ut is, cui placent certæ rationes &