Septima siphonum species ab hinc annis decem inuenta cùm omnium maximè artificiosa & durabilis & utilis sit, sine magno impendio confici potest, ea constat ex pluribus siphonibus: qui simul, ut proximi, in puteum non descendunt, sed alter alteri quodammodo subijcitur: etenim si tres fuerint, ut esse solent, ultimus exorbet aquas putei, & eas in primum lacusculum effundit: secundus ex eo rursus exhaustas in secundum transfundit: tertius in cuniculi canalem: pila horum siphonum omnium rota pedes quindecim alta attollit pariter pariter deijcit: quam eius pinnæ, ab impetu riui, in montem deducti, percussæ, cogunt uersari: rotæ radij in axe, longo pedes sex, crasso pedem, inclusi sunt: cuius utrun caput circulo ferreo cingitur: sed in alterum quidem infixus est codax, in alterum uerò ferrum , ut codacis posterior pars, crassum digitum & tam latum quàm ipsum caput est: quod tamen teres & circiter digitos tres crassum primò longitudine pedis recta extat, quatenus obtinet locum codacis: mox curuatum & quasi lunatis obliquatum cornibus altitudine pedis assurgit: deinde rursus pedem recta eminet: quo modo fit ut hæc pars recta, cùm in orbem uoluitur, uicissim fiat pedem altior & humilior quàm illa. Ex hac posteriore ferri teretis parte pendet primum pilum latum: ipsa enim in superius istius pili caput perforatum , ut clauus ferreus primarum chelarum in inferius infigitur. Ne uerò pilum ex ea excidat, ut facilè excidere potest, &, cùm necessitas id postulat, eximi solet, quod eius foramen latius sit quàm ferri pars, utrin clauo ferreo, in ipsam infixo, coercetur: ne ij atterant caput pili bracteis ferreis uel corijs intermedijs cauetur: tale pilum primum longum est circiter pedes duodecim, reliqua uerò duo pedes sex & uiginti. Sed quod latum est palmum, crassum digitos tres: utra cuius pars lata tecta & munita est laminis ferreis: quæ cochleis item ferreis continentur: ut pars, quæ uitium fecerit, refici possit. At chelæ in axiculum inclusæ sunt teretem, longum sesquipedem, crassum palmos duos: is utrin cingitur circulo ferreo, ne codaces ferrei, qui in tignorum armillis ferreis uersantur, ex eo excidant: ex quo axiculo utra chelarum pars lignea eminet longa pedes duos, lata & crassa digitos sex. Altera ab altera distat palmos tres: utrius rursus pars tam interior quàm exterior etiam laminis est ferrata. In chelas uerò claui duo ferrei teretes et crassi digitos duos sic infixi sunt, ut immobiles maneant. Eorum posterior per primi pili lati inferius & secundi su perius caput perforatum & immobile penetrat. Prior autem similiter immo− bilis per ferreum primi pili teretis caput item immobile & deflexum. Istius modi pilum quod longum est pedes tredecim, crassum digitos tres, & in priorem cuius siphonis fistulam descendit tam profundè, ut eius orbiculus foriculam pyxidis ferè attingat. Quod cùm decidit in fistulam, aquæ, per orbiculi foramina penetrantes, corium attollunt: cùm subleuatur, eædem corium, quod ipsas fert, deprimunt . Foricula uerò pyxidem, ut foris ianuam, claudit. At fistulæ coniunguntur duobus circulis ferreis, palmum latis, altero interius, altero extrinsecus. Sed interiore utrin acuto ut in utram fistulam penetrare & eas continere possit. Quan nunc fistulæ carentinterio re circulo: sed habent commissuras, quibus iunguntur . Etenim superioris inferius caput continet , inferioris caput superius: utrun enim ad altitudinem
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/163
Haec pagina nondum emendata est