Pagina:Agricola De re metallica.djvu/158

Haec pagina nondum emendata est

eius extrema, quæ pro codace est, recta existit. Deinde altitudine pedis re sidet, rursus recta procedit: qua pilum teres ex eo dependet. Postea tam as surgit altè quàin resedit, iterum paululùm rectà procedit. Deinde altitudi nepedis assurgens rursus rectà procedit: qua alterum pilum teres ex eo suspensum est. Postea tam residet altè quàm assurrexit: tum eius altera pars, quæ item pro codace est, recta existit: quæ, quia ex trunco extat, ne aqua, in eum tracta, erumpat duabus bracteolis ferreis orbiculi figura, cum quibus duo coria eiusdem figuræ & magnitudinis sunt coniuncta, cauetur: quorum alter intra truncum, alter extra, circum axiculum est. Postremò sequitur pars eius quadrangula duo habens foramina, in quibus duo bacilla ferrea includuntur, eorum capita massulis plumbeis aggrauantur, ut axiculus ad mo tum fiat propensior. Qui, postquam eius caput in forma uectis fuerit inclusum, facilè circumagi potest. Superior autem trunci pars est humilior: inferi or, altior: illa in medio semel fistulæ modo, cuius foramen simplicem habeat latitudinem rectà deorsum perforatur: hæc bis, nempe ad utrun latus item rectà deorsum duarum fistularum modo, quarum foramina duplicem habeant latitudinem: quæ trunci pars imponitur duabus fistulis, in eum superiore parte inclusis, inferiore in truncos, in lacuna statutos, quibus forami na sunt, per quæ aquæ in eos influunt, penetrantibus. Deinde ferreus axicu lus in trunci cauo locatur, duobus pilis ferreis, quæ ex ipso dependent, per eius foramina demissis in fistulas altitudine pedis: utri pilo inferius est co chlea, quæ crassam laminam ferream, in orbiculi figuram formatam & foraminibus plenam, at corium, quod eam tegit, continet, ut fistula alteram pyxidem, cui est rotunda foricula eam claudens. Tum superior trunci pars super inferiorem ex omni parte congruenter aptata imponitur: & qua coniunguntur latis & crassis laminis ferreis cinguntur, paruis cuneis latis item ferreis adactis coercentur, fibulis uinciuntur: in ea superiore trunci parte fistula includitur: quam altera excipit, eam rursus tertia, at deinceps alia aliam us dum suprema ad cuniculi canalem pertingat. Ita cùm uectiarius axiculum uersat, pila uicissim laminis hauriunt aquas. Quod quia celeriter fit, & duarum fistularum , supra quas truncus est statutus, foramina duplo ma iora sunt quàm foramen supra truncum statutæ, nec altè pila hauriunt aquas, inferiorum impetus continenter superiores ascendere & ex supremæ fistulæ apertura in cuniculi canalem effluere cogit. Quoniam uerò truncus ligneus rimis fathiscere solet: satius est eum ex plumbo, uel ære uel orichalco conflato conficere.

Truncus A. T runci pars inferior B. Eiusdem pars superior C.
Fibulæ D. F ictulæ sub trunco E. F istula super truncum statuta F. A xiculus ferreus G. P ila H. E orum laminæ orbiculi figura L. Coria K. Foramina axis L. Bacilla quorum capita massulis plumbeis sunt aggrauata M.Vectis N.