aut hauriuntur situlis uel orbiculis: cùm multæ, uel extrahuntur in utribus, uel hauriuntur pilis. Sed primò machinas situlis aquas exantlantes in medium pro feram , quarum tres sunt species: prima sic se habet. Loculamentum quadrangulum totum constat ex cancellis ferreis, altum pedes duos et dimidium : longum item pedes duos & dimidium , ac insuper sextantem & quartam digiti partem : latum quadrantem & semunciam : in quo sunt tres axiculi ferrei strati, qui in catillis uel latis circulis ferreis acie temperatis uersantur: at quatuor ferrea tympana: quorum duo ex fusis constant, totidem sunt dentata. Circum axiculum infimum extra locula mentum est rotula lignea, ut propensior ad motum fiat: intra loculamentum minus prioris generis tympanum , quod ex octo fusis, sextantem & semunciam longis, constat: circum alterum axiculum è loculamento non eminentem, ac iccirco tan tummodo longum pedes duos & dimidium , unciam , at tertiam digiti partem , est altera parte minus tympanum dentatum , quod habet octo & quadraginta dentes: altera maius prioris generis tympanum , quod ex duodecim fusis, quadrantem longis, constat. Circum aunt tertium axiculum , crassum unciam & tertiam eius partem ,est maius tympanum dentatum ex eo undi pedem assurgens: quod habet duos et septuaginta dentes: utrius uerò tympani dentibus sunt cochieæ: quarum striges in tympanorum strias aguntur, & contra carum striæ in eorundem striges, ut in fractorum locum alij reponi possint. Tam aunt dentes quàm fusi sunt acie temperati: at supremus axiculus ex loculamento extans ita artificiosè est inclusus in forma alterius axiculi, ut unus esse uideatur: is per receptaculum , ex tignis compositum , quod est circum puteum penetrans, in unci ferrei, in crasso trunco rno inclusi, orbiculo, ex mera ferri acie facto, uersatur: circum eum axiculum est tale tympanum , quale habent machinæ pilis aquas haurientes: cui similiter sunt fibulæ ter curuatæ: quib. quia ferreæ catenæ ductariæ annuli inhærent, tam magnum onus cam retrahere non potest: qui annuli non sicuti cæterarum catenarum annuli sunt integri, sed quis superiore parte utrin curuatus sentem recipit: quo circa duplicis catenæ speciem gerit: qua uerò alter alterum recipit, situlæ, ex laminis ferreis uel æreis factæ, semicongiales ad eos loris alligantur: quare si annuli fuerint centum , totidem erunt situlæ aquas efferentes: earum aunt ora extant, & operculis tecta sunt, ne aquas effundant cùm putei fuerint decliues. Nam cùm recti fuerint, situlæ operculis necesse non habent. Ita uectiarius infimi axiculi caput in uectis forma includens eum simul cum tympano uersat: cuius fusi conuertunt alterius axiculi tympanum dentatum . Quoniam uerò una cum ipso circumagunt id, quod ex fusis constat, hi rursus supremi axiculi tympanum dentatum uersant at alterum, cui fibulæ sunt infixæ: quomodo catena simul cum uacuis situlis demittitur iuxta uenæ fundamentum per annulum paululum compressum in lacunam us ad imum libramentum: cuius tympani axiculus ferreus utrin in crassi ferri catillo uersatur: in quo tympano catena inuoluta situlis aquas haurit: quas plenas iuxta uenæ tectum extracta peruehit super axiculi supremi tympanum , ac semper tres simul inuersas aquam effundere cogit in labrum ex quo effluit in cuniculi canalem. Veruntamen talis machina minus est utilis, quòd, cùm sine magno impendio construi non possit, paucas aquas efferat: & quidem tardius, ut etiam cæteræ machinæ quibus plura sunt tympana.
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/150
Haec pagina nondum emendata est