Pagina:Agricola De re metallica.djvu/149

Haec pagina nondum emendata est

sed etiam humida siue aquas. Verùm priusquam exponam uaria & diuersa genera machinarum, quibus metallici aquas solum exantlare solent, dicam quo modo res graues, quod genus sunt axes, catenæ ferreæ, fistulæ, ligna grandia in puteos rectos & profundos demittendæ sunt. Machina erigitur, cuius sucula, utrin quatuor uectes rectos habens, in tignis statutis includitur, et circa eam ductarius inuoluitur funis, eius caput alterum ad eandem affigitur, alterum alligatur ad res illas graues: quæ rectà sensim operarijs renitentibus demittuntur: at, si in aliqua putei parte substiterint, paululùm retrahuntur. Cùm uerò eædem sunt grauissimæ, tunc secundum hanc machinam altera ei prorsus assimilis erigitur, ut & oneri robore pares sint, & idipsum sensim demitti possit: quinetiam interdum ijsdem de causis trochlea funiculis ad trabem religatur: per cuius orbiculos ductarius funis traductus descendit & ascendit.

Sucula A. Vectes recti B. Tigna statuta C. Funis D. Trochlea E. Ligna demittenda F.

Aquæ autem ex puteis aut extrahuntur , aut hauriuntur. Extrahuntur uerò in uasa uel utres aquarios infusæ: hos potissimum trahit machina, cuius rota duplices habet pinnas: illa quinque machinæ iam explicatæ: quan quarta in quibusdam locis etiam utres mediocresque trahit: at hauriuntur situlis uel orbiculis, quib. foramina sunt, uel pilis. Cùm aunt paucæ sunt, aut extrahuntur in uasis: