Pagina:Agricola De re metallica.djvu/146

Haec pagina nondum emendata est

strates ipsas in capsam, trahæ, quam equus trahit, impositam , conijcientes hyeme de montibus, qui non admodum alti sunt, deuehunt. Carni uerò ijsdem temporibus hybernis eas in saccos, è corio factos, ingerunt: quorum duos uel tres imponunt paruæ trahæ, quæ priore parte altior est, posteriore humilior: quibus saccis animosus uector non sine uitæ periculo insidens traham de monte in uallem decurrentem bacillo, quod gerit in manu, regit. Eam enim uel nimis celeriter decurrentem opposito sistit: uel aliò, quàm quo debet, deflectentem eodem in uiam reducit. At Norici quidam hyeme easdem in saccos, è setosis pellibus suillis confectos , colligunt, & de altissimis montibus, quos equi, muli, asini neunt scandere, detrahunt. Eorum uerò saccos uacuos robusti canes clitellarij, his rebus assuefacti, ferunt in montes: uenarum plenos & loris constrictos at ad funem alligatos homo, eum in brachium uel pectus inuoluens , per niues detrahit us ad eum locum, in m equi, muli, asini clitellarij ascendere possunt: ubi uenæ, è saccis suillis erectæ, inijciuntur in alios saccos, è lineo panno bilice uel trilice factos: qui iumentorum clitellis impositi deferuntur in officinas, in quibus uenæ uel lauantur uei excoquuntur.

Traha cui imposita est capsa A. Traha cui impositi sunt sacci B. B acillum C. Canes clitellarij D. Sacci suilli ad funem alligati E.