Pagina:Agricola De re metallica.djvu/141

Haec pagina nondum emendata est

crassa & lata pedem, fibulis in summo coniuncta, in imo diuaricata eriguntur: eorum singulorum inferiora capita in singulorum tignorum in solo stratorum formis includuntur : tigna, quæ humi iacent, longa sunt pedes quin, lata sesquipedem, crassa pedem. Quod autem tignum erectum cum tigno humi strato connectitur tertio quodam tigno obliquè descendente: cuius caput superius includitur in forma tigni erecti: inferius in forma tigni humi iacentis. Eiusmodi uerò tignum longum est pedes quatuor, crassum & latum pedem: quomodo fit area rotunda, cuius linea dimetiens habet ad quinqua ginta pedes: in eius areæ medio crater altus ad decem pedes foditur, & fistu ca spissatur, aut, ut satis habeat firmitatis, contiguis tigillis, per quæ penetrant pali, stabilitur: eorum enim coniunctione terra crateris continetur ut decidere non possit. In imo crateris tignum sternitur longum pedes tres uel quatuor, crassum & latum sesquipedem: id, ut immobile maneat, in tigillis contiguis est inclusum. In eius medio ferreus est catillus, acie temperatus, in quo ferreus axis codax uersatur: simili modo tignum, quod in summo sub fibula in formis duorum tignorum erectorum est inclusum, habet catillum ferreum in quo alter ipsius axis codax ferreus uoluitur: nam quis axis metallicus, ut quæ semel, si res ita ferat, dicam, duos ferreos habet codaces, tanquam clauos, in medio capitum, ad circinum rotundatorum, infixos: eorum pars, quæ in axis caput in figitur tam lata est quàm ipsum caput, & crassa digitum : quæ extat teres & crassa palmum, aut crassior, si res hoc postulat. Capita etiam cuius axis metallici circulo ferreo cinguntur & uinciuntur, ut eò firmius codaces continere possint. Axis autem huius machinæ, exceptis capitibus, quadrangulus est & longus pedes quadraginta, crassus & latus sesquipedem: in cuius axis formis quæ sunt supra caput inferius, quatuor tignorum obliquè ascendentium capita inclusa fibulantur: eorundem capita superiora sustinent duo tigna transuersaria duplicata, item in eorum formis in clusa. Tigna uerò obliquè ascendentia sunt longa pedes decem & octo, crassa palmos tres, lata quin. At transuersaria duplicata sic ad axem affixa sunt & inter se clauis ligneis coniuncta, ut non separentur: ea autem longa sunt pedes quatuor & uiginti. Deinde tympanum est, quod constat ex tribus rotis: quarum media tam à suprema quàm ab infima distat pedibus septem. Eis quatuor sunt radij, quos totidem tigilla obliquè ascendentia sustinent: quorum capita inferiora circum axem fibula coniunguntur: singulorum aunt radiorum alterum caput in forma axis, alterum in forma curuaturæ inclusum est. Ex curuaturis infimæ rotæ ad curuaturas mediæ undi pertinent fusi: similiter ex curuaturis mediæ ad curuaturas supremæ: quibus fusis duo ductarij fu− nes inuoluuntur: alter inter infimam rotam & mediam, alter inter mediam & supremam. Hoc ædificium, in metæ figuram, excepta ea parte quandrangu la quæ spectat ad puteum formatum, totum scandulis contegitur. Tum duplicis ordinis sunt tigna transuersaria utrin statutis inclusa: utra longa sunt pedes decem & octo: sed statuta crassa & lata pedem, transuersaria tres palmos. Statuta numero sunt sedecim, transuersaria octo, super quæ collocantur duæ trabes latæ pedem, crassæ tres palmos, excauatæ ad semipedis latitudinem, ad quin digitorum altitudinem: & altera quidem locatur su−