Quidam uerò mensores, ut ratio altitudinis putei dimetiendæ certior sit quin funiculis extentis utuntur: primo obliquè descendente, duobus, secundo scilicet & tertio, quibus est cuniculi longitudo, duobus, quibus putei altitudo: quo sanè modo constituunt quadrangulum, in duos triangulos æquales diuisum: qui magis ad ueritatem dirigit.
Funiculi extenti Primus A. Secundus B. Tertius B. |
At hæ rationes altitudinis putei & longitudinis cuniculi dimetiendæ tunc ueræ sunt, cum uena at sic etiam puteus uel putei uno eodem tenore rectà uel obliquè us ad cuniculum descendit: similiter cùm cuniculus rectà ad puteum pertingit: at cùm uter modo in hanc, modo in illam partem se flectit, si neutrius spacium fuerit perfossum, nemo omnium mortalium tam acri est ingenio, ut quantum de recto curriculo deflectant animo possit cernere: sin totum alterutrius, de alterius quidem longitudine, de alterius uerò altitudine facilius possumus existimare: ita locus cuniculi, qui est sub puteo iam primum fodi coepto, ex dimetiendo sic discitur. Ad os cuniculi primò figitur tripus, item ad puteum, qui fodi coepto, aut ad locum in quo fodietur puteus. Tripus autem fit ex tribus palis in terram infixis, & asserculo quadrangulo, super quem instrumentum, partes mundi indicans, statuitur, in palos imposito & ad ipsos affixo. Deinde ab inferiori tripode rectà in terram demittitur funiculus pondere grauatus: iuxta quem funiculum iterum pa−