Pagina:Agricola De re metallica.djvu/113

Haec pagina nondum emendata est
Perticæ lineæ minori spacio inter se distantes A. Perticæ lineæ maiori spacio inter se distantes B.

Tam autem hi mensores quàm proximi prius funiculis canabinis utuntur: mox eos alteris, ex philyris tiliæ factis, quod hi nihil, illi multum remittant, metiuntur . At hos in æquatam planiciem extendunt . Primo quidem alterum per deuexam montis partem descendentem obliquè. Deinde funiculum secundum, cui longitudo est cuniculi, sub puteum agendi, rectà collocant, ut altero capite primi funiculi caput inferius attingat: tum tertium funiculum item rectà. locant: & quidem sic ut superiorssuo capite superius primi funiculi caput contingat, inferiori alterum secundi funiculi, fiat triangulus. Huius autem tertij funiculi altitudinem ad instrumenti, cui index est, partem, tanquam ad perpendiculum respondentem, exigunt: cuius funiculi longitudo putei altitudinem demonstrat.


Funiculi extenti Primus siue alter funiculus A.
Secundus B. Tertius C. Triangulus D.