Pagina:Agricola De re metallica.djvu/109

Haec pagina nondum emendata est

duo latera aequalia, quae iterum sunt secundum & tertium, rursus mensura secunda & tertia erunt aequales: interuallum igitur utrunque erit aequale, ut si prima mensura fuerit longa pedes nouem, secunda itemque tertia quinque, fumniculus uero secumdus centies & semel pedes nouem, hoc est passus centum quinquaginta unum & dimidium, interuallum utrumque centies pedes quinque colliget, id est passus tres & octoginta atque pedes duos. Quum autem primus puteus suerit obliquus, plerunque non est altus: sed plures solent esse, & quidem omnes obliqui, ac alter semper alteri succedere,

Trianguli, cui angulus est obtusus, duo latera œqualia A B.

Ergo si cuniculus fuerit longus passus septem septuaginta, sex passus & duorum pedum longitudine perfossa ad medium putei solum pertinebit. Verum si omnes tales putei obliqui fuerint alti passums sex & septuaginta, ut ultimus solum cuniculi attingat septem passuum & duorum pedum altitudo desodienda restat. Si uero fit triangulus qui angulum habet obtusum, sed tria latera inaequalia, tunc iterum interualla paria dic non possunt, uerbi gratia.si prima mensura fuerit longa pedes sex, secumda tres, tertia quatuor, fumniculus autem secumdus centies & semel sex pedes, hoc est passum centum & unum, interuallum quidem, quod est inter os Cuniculi & solum postremi putei longitudine implebit centies pedes tres, fiue paflums quinquaginta.sed ei, quod est inter os primi putei & solum cuniculi erit altitudo centies quatuor pedum, siue sex & sexaginta passum & quatuor pedum.

Trianguli, cui angulus est obtusus, tria latera inæqualia.

Si igitur cuniculus fumerit longus passus quatuor & quadraginta, reliqua est monds pars quae persodienda fit longa sex paflums. Si uero putei sumerint alti passus octo & quinquaginta, octo passuum & quatuor pedum altitudine effoss nouissimus solum cuniculi comtinget. Atsi ortus suerit triagulus, qui habet oens angulos acutos % tria latera aequalia, tunc necessrio mensura secunda