Fossas aumt latentes aeque ac cuniculos substruunt metallici: attamen tigillis inferioribus non indigent, nec canalibus longius enim neque glebae saxorum uehuntur, nec aqua fluit. Verum actis iam cuniculis, aut etia fossis latentibus si uenae superior pars erit grauida metallis, ut interdum ad multos passus este solet, in earum uertice iterum atque iterum fossae latentes aguntur usque ad cam ucn ae partem, quae non est metallis foecunda: quarum foliarum substructiones ita se habent. Tigna admodum robusta per interualla in formas tecti & fundamenti includuntur: atque ipsis alia tigna, quorum quodque est teres, utpote rude, continenter superponumt unquae ut onera fustinere possint, sesquipeden crassa este solent. Itaque cum materia metallica fuerit effossa, alioque loco foditur uena, glebae saxorum, praesertim si non sine magna difficultate extrahi possint, in eiusmodi fossas substructas inuehunt parcuntque labori tractores, & dimidias impensas domini lucrantur. Atque eorum quidem, quae ad puteorum, cuniculorum, foliarum latentium structura pertinent, haec sere ratio est. Quae aumt hactenus scripsi partim propria funt uenae profundae, partim communia omnium uenarum: eorum uero quae fequumtur, quaedam uenis dilatatis peculiaria sunt, cumulatis quaedam: sed prius dicam quo modo dilatarae sint excauandae. Qua torrentes aut riui aut amnes, cumm inundauerint alluentes decliuem montis uel collis parten, uenas dilatatas detexerint, agendus est cuniculus primo rectus & angustus, deinde latus: nam uena fere omnis excindenda est:qui cuniculus ubi longius fuerit actus, in montem uel collem puteus foditur, qui & auram praebeat & per quem interdum materia metallica, terrae, saxa minoribus impensis extrahuntur, quam per longissima cuniculi spacia euehi possint:atque etiam in ijsdem locis, ad quos nondum pertinet cuniculus, metallici fodiunt puteos, ut uenam dilatatam, quam incra terram fubefle conrjciunt, fossionibus patefecere possint: quomodo terrena cute detracta perfodiunt saxa modo unius generis & coloris: modo unius generis, sed diuersi coloris:modo diuersorum generum, sed unius coloris: nunc uero diuersorum generum & colorum .Tam aumt singulorum quam uniuersorum saxorum altitudo incerta est. Nam uniuerfa in quibusdam locis alta sunt uiginti passus, in alrjs amplius quinquaginta: singula uero alibi semipedem, alibi pedem unum uel duos aut plures alibi passum unum, duos, tres, pluresume. Verbi gratia in locis, qui sunt ad radices Meliboei montis plura coloris diuersi saxa tegunt aeris uenam dilatatam. Etenim cum terreno corio nudati fuerint, primo saxum occurrit, quod est rubrum, sed obscurum, & altum ad passus uiginti, uel triginta, uel etiam quinque sc triginta Deinde alterum item rubrum, sed coloris diluti:id ad duos paflums altum este solet: sub hoc subiecta est argilla cinerea, alta fere passumm:quae etiamsi metallica non fit, ue na est. Tum sequitur tertium saxum, quod cinereum est, & circiter tres paflums al tum:sub quo latet cineris uena, cuius altitudo ad quinque passus Js cinis cum saxo eiusdem coloris permistus est: cui sumbiunctum saxum, quartum numero, fuscum, pedem altum.Huic uero quintum pallidi uel sublutei coloris, altum duos pedes: cui subest sextum, item fuscum, Sed asperum & altum tres pedes. Postea occurrit septimum similiter fuscum, sed proximo nigrius et altum duos pedes: quid sequitur octauum cinercum, asperum, altum pedem; id, ut etiam alia, nonunqua fibra lapidis-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/102
Haec pagina nondum emendata est