subitō subsellia concidērunt; quō cāsū quīnquāgintā mīlia hominum aut vulnerāta aut interfecta sunt.”
“Papae!” inquit Pūblius. “Proelium atrōx vix plūs malī intulisset.”
“Nōn sine causā hoc dīcis,” inquit Cornēlius. “Faciēs enim urbis tōtīus mūtāta est, atque, ut[1] antīquitus post proelia fierī solēbat, sīc tum domūs cīvium nōbilium patuērunt et fōmenta ac medicī passim praebitī sunt. Interim hominēs metū pallidī inter acervōs cadāverum[2] dēmenter uxōrēs, līberōs, cognātōsque quaerēbant.”
At iam Sextus: “Quid, obsecrō,” inquit, “est nōmen illī mūrō, quī tam altē ēminet?”[3]
“Proscaenium[4] vocātur,” inquit pater. “Cuius ē fastīgiō[5] Rōmae Nerō imperātor saepe lūdōs spectāvit. Cumque pantomīmī[6] aemulī[7] inter sē pugnārent, ille signifer simul et spectātor proeliō[8] aderat; atque ad manūs[9] ubi ventum[10] erat lapidibusque et subselliōrum frāgmentīs[11] contendēbant, tum et ipse multa iaciēbat in populum,[12] atque ōlim etiam praetōris[13] caput graviter vulnerāvit.”
“Lūdum lepidum!” inquit Sextus. “Vellem adfuissem, ut hominēs discurrentēs vidērem!”
“Immō rem foedam, mī fīlī, et imperiō Rōmānō indignam,” inquit Cornēlius.
“At,” inquit Pūblius rīdēns, “imperātor ille, nisi fallor, nōn numquam ea sparsit in populum, quae[14] nēmō invītus reciperet, etsī iniecta erant.”
- ↑ ut, as.
- ↑ cadāver, -eris, n., dead body.
- ↑ ēmineō, -ēre, -uī, intr., tower.
- ↑ proscaenium, -ī, n., proscenium.
- ↑ fastīgium, -ī, n., top.
- ↑ pantomīmus, -ī, m., pantomime; a performer who carried on the action by gesture.
- ↑ aemulus, -a, -um, adj., rival.
- ↑ proeliō: dat.
- ↑ ad manūs: i.e., to fisticuffs.
- ↑ ventum erat: impers.
- ↑ frāgmentum, -ī, n., piece.
- ↑ populum: who supported the rival actors.
- ↑ praetor, -ōris, m., praetor.
- ↑ ea … quae, such things as.