in partēs sollicita prōspicere coepit, sī forte vidēret Cornēliam et Annam, quae iam diū[1] aberant. Illae autem arboribus tum contēctae sunt; sed brevī manibus plēnīs rediērunt.
Drūsilla, cum violās[2] līliaque[3] candida vīdīsset, rīdēns: “Metuēbam,” inquit, “nē vōs in eundem cāsum incidissētis, quō Prōserpina ablāta est.”
“Numquid[4] malī eī accidit?” inquit Cornēlia.
At Drūsilla: “Mātrī eius saltem satis malī ēvēnit. Nam ōlim, cum Prōserpina, ut flōrēs carperet, ūnā cum puellīs aliīs per prāta vagārētur sinumque complēvisset, subitō ē terrā ēmersit Plūtō, rēx īnferōrum, quī eam in currum suum sustulit.
“Illa perterrita prīmō comitēs mātremque semel atque iterum vocāvit. Sed frūstrā; nam deus in colla[5] equōrum, nōmine quemque hortātus, habēnās excussit, rapidēque cum puellā āvectus est.”[6]
“Rem quam indignam!” inquit Cornēlia. “Ad īnferōsne puella īnfēlīx dēscendere coācta est?”
“Ita vērō,” inquit Drūsilla; “nam etsī nympha Cyanē[7] raptōris[8] curruī obstāre est cōnāta, Plūtō scēptrō[9] terram maximā vī percussit, ictūque viam in Tartara fēcit, quā statim equī et currus ē cōnspectū ablātī sunt.
“Tum per orbem terrārum longē et lātē māter maestissima vagāta est, neque usquam vēstīgium fīliae āmissae reperiēbat, priusquam in fonte Cyanēs[10] zōnam puellae forte animadvertit. Atque haud multō post ā nymphā Arethūsā certior facta est fīliam iam Plūtōnis uxōrem esse et rēgīnam īnferōrum.”
“Ego quidem,” inquit Cornēlia, “istī puellae nōn invideō;
- ↑ iam diū: cf. note on IV, 114.
- ↑ viola, -ae, f., violet.
- ↑ līlium, -ī, n., lily.
- ↑ Numquid: Num here merely marks a question, and quid is indef.
- ↑ in colla, freely, over the backs.
- ↑ āvehō, -vehere, -vexī, -vectus, tr.; pass., ride away.
- ↑ Cyanē: nom. sing., Greek decl.
- ↑ raptor, -ōris, m., abductor.
- ↑ scēptrum, -ī, n., scepter.
- ↑ Cyanēs: gen. sing.; cf. line 97.