Haec pagina emendata et bis lecta est

cōnsōpītum iacēre aspexissem, anguem ingentem per segetem hūc rēpentem vīdī, cuius oculī sanguine et ignī suffūsī[1] erant, linguaque vibrāns[2] ex ōre ēmicuit. Lapidibus mōnstrum hinc dēterruī. Profectō dīs grātia maxima habenda est, quod[3] ego tam opportūnē adfuī.”

“Anguis vēstīgium nūllum inveniō,” inquit Onēsimus, quī iam fūstī[4] segetem magnā cum cūrā scrūtābātur;[5] “neque vērō ego dormiēbam, cum tū lapidēs iēcistī. Oculōs tantum[6] condideram, quia clārior[7] erat lūx.”

“Quō modō igitur accidit,” inquit Sextus, “ut tē tam quiētum tenērēs?”

At ille: “Audiēbam,” inquit, “quid in segete avēs loquerentur.”

“Quid est hoc quod ā tē audiō?” inquit Sextus. “Num[8] avēs loquī possunt?”

Et Onēsimus: “Sīc trāditum est,” inquit. “Id saltem quōdam in librō lēgī.”

Tum: “Oho,”[9] inquit Sextus. “Numquam suspicābar tē quoque fābulās nārrāre posse. Dīc mihi, sīs, dē avibus, quae loquī possunt.”

“Ōlim,” inquit Onēsimus, “erat avis, quae in segetibus nīdum suum habēbat. Pullī nōndum volāre potuērunt; quārē māter cotīdiē ībat cibum quaesītum. Quae cum abīret, semper pullōs iubēbat, sī quid novī fieret, id animadvertere, ut sibi, cum redīsset, nūntiārent.

“Diū nihil novī accidit; sed postrēmō dominus segetum ad locum accessit, ubi nīdus latēbat, et fīliō vocātō:[10] ‘Vidēsne,’ inquit, ‘frūmentum iam esse mātūrum?[11] Quārē abī statim,

  1. suffundō, -fundere, -fūdi, -fūsus, tr., fill.
  2. vibrāns, -antis, part. as adj. quivering.
  3. quod, conj., that.
  4. fūstī: abl.
  5. scrūtor, -ārī, -ātus sum, tr., prod.
  6. tantum: adv.
  7. clārior: cf. longius, line 15.
  8. Num: marking an incredulous question.
  9. oho, interj., hello!
  10. fīliō vocātō: dat.
  11. mātūrus, -a, -um, adj., ripe.