Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XI

Prīmā lūce, cum Crassō bonō et Torquātō “valē” dīxissent, viātōrēs Appiā viā[1] Tarentum versus profectī sunt; atque ante sōlis occāsum iter vīgintī mīlium passuum cōnfēcerant.

Posterō diē longē prōgressī erant ā vīcō, ubi noctem proximam ēgerant, cum subitō rota solūta est. Quārē Stasimus ad vīllam haud procul est remissus, ut inde opem peteret.

Ubi omnēs ē raedīs dēscendērunt, līberī per prāta lūdēbant laetī, cum interim Drūsilla et Anna cum Lūciō sub arboribus prope viam sedēbant. Tum Cornēlia: “Sine,[2] sīs, māter,” inquit, “Annam nōs comitārī, dum paulō līberius vagāmur. Nam prāta undique flōrum pulcherrimōrum plēna sunt, quōs carpere volō.”

“Fīat,”[3] inquit Drūsilla. “Sed cavēte nē longius[4] abeātis. Nam latrōnēs hīc vagārī dīcuntur; neque vōs vī auferrī volō. Interim ego hīc in umbrā cum Lūciō morābor.”

Sextus autem, quī flōrēs minimī faciēbat,[5] circumspicere coepit, quō modō tempus commodius tereret, ac subitō aspexit Onēsimum, quī prope segetem cōnsōpītus humī iacēbat supīnus.

Quārē fūrtim aggressus, repente magnā vī lapidem in segetem iēcit. Quō sonō audītō, Onēsimus exsiluit et: “Quid factum est, Sexte?” inquit. “Stasimusne iam ē vīllā rediit?”

“Brevī aderit,” inquit Sextus. “Sed ego, cum forte tē hīc

  1. Appiā viā: built about 300 B.C.; paved with stone blocks.
  2. Sine: imper.
  3. Fīat, freely, very well.
  4. longius, too far; cf. saepius, IX, 88.
  5. minimī faciēbat, despised; minimī: gen. of value.