Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT IX

Posterō diē hospes ad lītus māne praestō erat; ubi cymbam condūxit, et ad nāvem celeriter vectus est. Quī cum prīmum Cornēlium vīdit: “Salvē, Cornēlī,” inquit. “Gaudeō tē hūc incolumem pervēnisse. Dum Brundisiī morāberis, spērō tē apud mē in hospitiō futūrum; immō[1] fēcissēs melius, sī statim ad mē vēnissēs.”

Cui Cornēlius: “Benignē facis, Crasse, quī[2] nōs tam cōmiter hospitiō accipere velīs. Ac libenter apud tē paulisper morābimur; sed mox Rōmam prōgrediendum erit.”

Quae cum dicta essent, Cornēlius, portōriō[3] iam solūtō, Onēsimō imperāvit ut Drūsillae nūntiāret omnia iam parāta esse. Quae, nōn multum mōrāta, cum Annā līberīsque ē camerā ēgressa est; omnēsque cymbīs vectī harēnā optātā brevī potītī sunt.

Līberī, sī licuisset, libentissimē in harēnā lūsissent. Sed pater properāre iussit, nē quid morae[4] esset hospitī optimō, quī iam praeierat ad raedās, quās ad lītus prōdūxerat, quō celerius Cornēlius cēterīque veherentur ad vīllam suam, quae satis longē ab urbe aberat.

Quō cum ventum esset, līberī gaudiō ēlātī discurrērunt, ut bovēs, ovīs, cēteraque omnia vidērent, quae in fundō habēbantur. Brevī autem revocātī sunt, ut cibum caperent; nam imprānsī[5] ē navī ēgressī erant.

Post prandium[6] Cornēlius ad urbem redīre coāctus est, ut quaedam cūrāret, priusquam Rōmam iter tendere inciperet.

  1. immō, adv., in fact.
  2. quī, freely, in that; but note mood.
  3. portōrium, -ī, n., duty, tax.
  4. morae: partit. gen.
  5. imprānsus, -a, -um, adj., without eating.
  6. prandium, -ī, n., lunch.