Haec pagina emendata et bis lecta est

"Mox ventō maximō mare turbātum est, ac brevī omnia hominibus mortem praesentem minārī vidēbantur. Iōnās autem somnō consopītus nihil audīvit, priusquam ā vectōribus cēterīs excitātus est.

"Tum omnēs, ad vōta conversī, suum quisque deum[1] precātī sunt ut ē perīculō tantō ēriperentur. Postrēmō autem ūnus: ‘Nihil hoc prōficit,' inquit. ‘Sortēs, sociī, coniciāmus, sī forte ita cognōscere possīmus, cuius culpā in hoc tantum[2] malum inciderīmus.’

“Sortibus coniectīs, Iōnās est dēsignātus. Quem igitur in mare ēiēcērunt, ac tempestās serēna statim cōnsecūta est. Iōnam piscis immānis vorāvit, sed tribus post diēbus in lītūs incolumem ēiēcit.”

"Hui!" inquit Sextus. “Mihi quidem etiam Stasimō[3] maiōra tū fingere posse vidēris.”

"Haec autem vēra sunt,” inquit Annā īrā incēnsa. “Nihil amplius ā mē hodiē audiētis.” Quae cum dīxisset, sē cum Lūciō in cameram recēpit.

Līberī igitur, ut potuērunt, hōrās diēī longās trahēbant. Sub noctem, cum iam advesperāsceret, vōx canentis[4] ē camerā ad eōrum aurīs adlāta est. “Audīte,” inquit Cornēlia; “māter Lūcium iam cōnsopīre cōnātur.” Tum, ut omnēs tacentēs sedēbant, vōx Drūsillae plānē audīrī poterat:[5]

“Nunc hominēsque[6] labōre gravātōs,[7]
Nunc requiēs[8] pecudemque vocat;
Omnia lēniter arva[9] nigrēscunt,[10]
Silva simul sine murmure[11] stat.
  1. suum quisque deum, each his own god; a sort of parenthesis.
  2. hoc tantum (not adv.): trans. freely.
  3. Stasimō: abl. with comp.
  4. canentis, lit., of one singing.
  5. Music for this song will be found on page 239.
  6. -que … -que: like et … et.
  7. gravātus, -a, -um, adj., weary.
  8. requiēs, -ētis, f., rest.
  9. arvum, -ī, n., field.
  10. nigrēscō, nigrēscere, intr. grow dark.
  11. murmur, -uris, n., rustling.