Haec pagina emendata et bis lecta est

Stasimus. Nihil cēpimus. Sed diēs complūrēs plānē vidēre poterāmus serpentem maximum oculīs ārdentibus, quī nāvem sēscenta[1] mīlia passuum sequēbātur.

Servus. Exspectābat, crēdō, dum aliquis ē nāvī in aquam excideret, ut eius membrīs[2] vēscerētur.

Stasimus. Ōlim bovem, quae forte mortua est, in mare iēcimus, eamque tōtam mōnstrum illud ūnō morsū vorāvit.

Servus. Apage tē! Tālia nōn diūtius audiam.

“Sed iam redierant servī cēterī, quī nōs dē dominī negōtiō certiōrēs fēcērunt. Itaque statim ad nāvem discessimus.”

Tum Anna, cum satis rīsisset: “Male metuō,” inquit, “nē impudentiā suā Stasimus noster in maximum malum aliquandō incidat. Sed certē est puer admodum rīdiculus.”

“Rēctē dīcis,” inquit Onēsimus. “At nunc mihi abeundum est, ut ratiōnēs quāsdam cōnficiam"; quō dictō, lēniter ad cameram ambulāvit. Līberī autem, quī cupidissimē eius verba audierant, adhūc prope Annam morābantur; quam mox rogāvērunt ut sibi aliquid nārrāret.

At illa: “Vōbīs līberis,” inquit, “nihil umquam satis erit. Quid nunc audīre vultis?"

Tum Cornēlia: “Fābulīs dē virīs vestrae gentis maximē dēlector. Nōnne est aliud eius modī, quod nōbīs nārrāre velīs?"

“Dum verba Onesimī audiō,” inquit Anna, “mihi in mentem vēnit cuiusdam vātis,[3] quī Iōnās appellābātur. Is quoque multa mīranda in marī passus est.”

“Dē hōc nārrā nōbīs, sīs,” inquit Sextus.

“Ōrāculō quōdam,” inquit Anna, “Iōnās iussus erat Nīnivēn[4] proficīscī, ut oppidānōs dē īrā deī monēret. Cum autem eō[5] iter facere nōllet, nāvem cōnscendit, quae aliās in partēs proficīscēbātur.

  1. sescentī, -ae, -a, num. adj., six hundred, an indefinitely large number.
  2. membrum, -ī, n., limb; pl, body.
  3. cuiusdam vātis: gen., as often with verbs of remembering.
  4. Nīnivēn: acc. sing., Greek decl.
  5. eō, thither; cf. quō, whither