Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT VIII

Cum servī in nāvem cōnscendissent, Onēsimus ad Cornēlium accessit, et: “Crassus ille, ere,”[1] inquit, “ad quem missī sumus, negōtiō cum quibusdam colōnīs[2] haud procul habitantibus contractō, hodiē māne rūs profectus est ut eōs convenīret, nec domum ante vesperum est reditūrus.”

“Male hercle nūntiās,”[3] inquit Cornēlius. “Iam hoc tantum[4] reliquum est, ut hīc eius reditum[5] exspectēmus.[6] Quārē tū, Stasime, abī, et Drūsillae nūntiā celeritāte iam nihil[7] opus esse.”

Postquam abiit Stasimus, līberī Onēsimum circumstābant, cupidissimē rogantēs quantum aut[8] quā faciē esset oppidum. Ille autem rēctā ad Annam profectus: “Quam vellem,” inquit, “Stasimum nostrum tū hodiē vidēre potuissēs!”

“Quam ob rem, obsecrō?” inquit illa. “An[9] iste vafer dēnuō lūdōs faciēbat?”

“Et lepidissimōs,” inquit Onēsimus. “Nam, ut ad hospitem vēnimus, summā cōmitāte acceptī in ātriō[10] sedēbāmus, dum quaererētur[11] quam mox dominus reditūrus esset.

“Cum ita morārēmur, subitō intrāvit servus rūsticus, quī nūper ē vīllā in urbem arcessītus erat. Ille raucā vōce: ‘Quī hominēs estis?’ inquit. Ac, priusquam ego respondēre possem, Stasimus, sē magnum ferēns:[12] ‘Ā rēge Indōrum,’ inquit, ‘nōs lēgātī sumus.

  1. ere: voc.
  2. colōnus, -ī, m., tenant farmer.
  3. Male, etc., I’m very sorry to hear it.
  4. tantum: adv.
  5. reditus, -ūs, m., return.
  6. ut … exspectēmus: substantive clause explaining hoc, above.
  7. nihil: adv. acc.; trans., ‘no.’
  8. aut: cf. II, 21.
  9. An: sign of a question.
  10. ātrium, -ī, n., hall.
  11. quaererētur: impers.
  12. sē magnum ferēns: i.e., putting on a lordly air.