Haec pagina emendata et bis lecta est

“Eum nusquam videō,” inquit Cornēlia. ‘Nōnne tū vīs aliquid nōbīs nārrāre, quō iūcundius tempus terere possīmus? Plūra dē virīs gentis vestrae audīre cupimus.”

“Vix intellegō unde potissimum[1] incipiam,” inquit Anna; “tam multa simul mihi in mentem veniunt; et ē multīs pauca ēligere haud facile est.”

“Dē bellātōribus aliquid dīc,” inquit Sextus. “Nihil eō[2] est iūcundius.”

At Cornēlia: “Nōlī ita facere, amābō,”[3] inquit. “Caedis et sanguinis mē iam diū taedet.[4] Aliquid et laetum et notābile nārrā, sīs.”

“Difficile est,” inquit Anna, “haec duo cōnfundere; sed experiar quidem: Ōlim erat vātēs, quī longē ā patriā in servitūtem dēductus erat. Diū apud[5] rēgem peregrīnum maximō in honōre habēbātur. Sed prīncipēs eius cīvitātis, invidiā commōtī, quod advena apud rēgem tantum[6] grātiā[7] valēbat, īnsidiās eī[8] fēcērunt.

“Vātēs deum patrium cotīdiē adōrābat, deīs autem aliīs exīstimābat nefās honōrem habērī.[9] Quārē inimīcī, quī haec omnia bene intellegēbant, rēgem dolō adortī, ‘Semper vīvās,[10] ō rēx!’ inquiunt. ‘Quod[11] neque in terrīs neque in caelō est quisquam tēcum cōnferendus, cēnsēmus ut ēdictum prōpōnās, nē quis[12] hīs[13] trīgintā diēbus quemquam nisi[14] tē adōret; sī quis aliter fēcerit, ad bēstiās damnātus estō.’[15]

“Rēx, quem dolus omnīnō fefellerat, honōre sibi habitō laetus, libenter id pollicitus est, atque ēdictum prōposuit. Tum

  1. potissimum, best, i.e., by preference.
  2. eō: neut. abl., with comp.
  3. amābō: colloquial for obsecrō. It is an expression used mostly by women.
  4. taedet: impers.
  5. apud, at the court of.
  6. tantum: adv., lit., so much.
  7. grātiā: abl. of specif.
  8. eī, against him.
  9. honōrem habērī, that honor be paid. The clause is subject of esse understood.
  10. vīvās: a wish.
  11. Quod, since, in that.
  12. nē quis, (to the effect) that no one.
  13. hīs, these (coming).
  14. nisi: adv.
  15. damnātus estō: fut. imper.