Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT VII

Posterō diē vectōrēs, maritimā iactātiōne[1] fessī, ē nāvī ēgredī cupiēbant; ac Cornēlius Onēsimum cum Stasimō ad quendam Crassum, hospitem suum, statim mīsit, ut eī nūntiāret ipsum[2] cum uxōre et līberīs in portū esse.

Interim omnēs tempus variē[3] trahēbant; dum enim servī redīrent, Cornēlius incertus erat quō[4] dēverteret. Sed iam accessit mercātor, dē quō suprā dīximus. Ille, ē nāvī ēgressūrus: “Gaudeō,” inquit, “nōs postrēmō ad terram incolumēs pervēnisse. Erat tempus cum putārem nōs numquam vīvōs patriam vīsūros esse.”

“Rēctē dīcis,” inquit Cornēlius. “Neptūnō certē grātia maxima habenda est, quod omnia tam fēliciter ēvēnērunt. Cum illōs naufragōs[5] miserōs in marī mersōs vidērēmus, paulum āfuit quīn[6] īlicō tabulam pictam[7] vovērem,[8] sī ūllō modō vim tempestātis nōs effugere potuissēmus.”

Et mercātor: “Profectō vēra sunt verba eius, quī apud[9] Plautum ita loquitur:

‘Voluptās nūllast nāvitīs,[10] Messēniō,[11]
Maior meō animō,[12] quam quandō ex altō procul
Terram cōnspiciunt.


  1. iactātiō, -ōnis, f., tossing.
  2. ipsum: i.e., Cornelius.
  3. variē, adv., in various ways.
  4. quō: cf. III, 82.
  5. naufragus, -ī, m., shipwrecked man.
  6. paulum āfuit quīn, it lacked little but that; trans. freely.
  7. pictus, -a, -um, adj., painted; tabula picta, a picture.
  8. voveō, vovēre, vōvī, vōtus, tr., vow.
  9. apud, in.
  10. nāvita, -ae, m., sailor.
  11. Messēniō: voc.
  12. meō animō, in my judgment.