Haec pagina emendata et bis lecta est
‘Totidemque[1] videntur,
Quot[2] veniant flūctūs, ruere atque inrumpere mortēs.
Nōn tenet hic[3] lacrimās; stupet[4] hic; vocat[5] ille beātōs,
Fūnera[6] quōs maneant; hic vōtīs nūmen adōrat
Bracchiaque ad caelum, quod nōn videt, irrita[7] tollēns
Poscit opem.

Sed iam Drūsilla, quae prae[8] terrōre diū sē vix continēre potuerat: “Dēsine, obsecrō,” inquit, “librumque illum dīrum omitte. Nōnne vidēs nōs quoque magnō in perīculō esse, et omnibus[9] fortasse brevī pereundum?”

“Tranquillō es[10] animō,” inquit Cornēlius. “Valida est nāvis nostra, et nautae exercitātī.[11] In saxa latentia nisi in tenebrīs dēferēmur, omnia tūta sunt.” Tum Pūbliō: “Sed, mī fīlī, cēnseō illud carmen omittendum dōnec omnēs hilariōrēs sint.”

“Quam mox in Ītaliam perveniēmus?” inquit Sextus, quī sub subsellium refūgerat, nē quis scīret sē flēre.

“Aliquamdiū per mare Īōnium iam vectī sumus,” inquit pater, “et spērō haud procul abesse terram Ītalicam.”

Vix ea dicta erant, cum clāmor magnus in puppī exortus est. Quō audītō, Cornēlius et virī aliī ē camerā celeriter prōdiērunt. Undique erant flūctūs velut[12] aquae montēs, quī iam iam[13] nāvem submersūrī vidēbantur; ventīque tantopere furēbant,[14] ut hominēs mālō[15] rudentibusque sē sustinēre cōgerentur, nē vī tempestātis raperentur ē puppī in mortem praesentem.

Nūbēs autem iam rāriōrēs erant, inter quās diēs[16] iterum

  1. Totidem: mod. of mortēs.
  2. Quot: indecl. adj., as.
  3. hic … hic … ille, one … another … another.
  4. stupeō, -ēre, -uī, intr., be stunned.
  5. vocat: sc. eōs.
  6. Fūnera, etc.: i.e., those who (on land) will be properly buried.
  7. irrita: trans., ‘in vain’; mod. of Bracchia.
  8. prae, for.
  9. omnibus: dat.
  10. es: imper.
  11. exercitātus, -a, -um, adj., (well) trained.
  12. velut, like.
  13. iam iam, at any moment.
  14. furō, -ere, intr., rage.
  15. mālō not adj.; note the ā.
  16. diēs: i.e., daylight.