Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT V

Lūcius autem iam patrem aspexerat, manūsque statim ad eum tendēbat. Tum: “Quam bellus est ille parvulus,” inquit mercātor. “Quem cum videō, admoneor dē versibus illīs lepidīs poētae Catullī:

“ ‘Torquātus volŏ[1] parvulus
Mātris ē gremiō suae
Porrigēns tenerās manūs
Dulce[2] rīdeat[3] ad patrem
Sēmihiante[4] labellō.[5]’ ”

“Scīsne,” inquit Sextus, ‘“Pūblium quoque nostrum esse poētam? Versūs lepidōs paene cotīdiē facit.”

Quō audītō, Pūblius ērubuit, et: “Tacē, sīs, Sexte,” inquit. “Nōnne tē pudet[6] tam stultē[7] loquī?”

“Quīn[8] herī,” inquit Sextus, ‘tē in umbrā vēlī sedentem vīdī, cum aliquid summā cūrā cōnficerēs.”[9]

“Age, fīlī mi,” inquit Cornēlius rīdēns; ‘verēcundārī[10] nōn tē decet.[11] Audiāmus quae scrīpserīs.”

Tālī cohortātiōne inductus, Pūblius chartam haud invītus prōtulit, et: “Abhinc paucōs diēs,” inquit, “Annam audīvī, cum vesperī lēniter caneret, quō[12] facilius Lūcius obdormīret.

  1. volo: final o here short in verse.
  2. dulce, adv., sweetly.
  3. rīdeat: dept. on volo, l. 5.
  4. sēmihiāns, -antis, adj., half-opening.
  5. labellum, -ī, n., lip.
  6. pudet: impers.
  7. stultē, adv., foolishly.
  8. Quīn, Why.
  9. cum … cōnficerēs: cf. I, 61.
  10. verēcundor, -ārī, intr., be bashful.
  11. decet: impers.
  12. quō: cf. III, 2.