Haec pagina emendata et bis lecta est

in īnsulam refugere videntur. Fortasse tempestātem coorīrī sentiunt.”

“Quod[1] ōmen dī āvertant!” inquit Cornēlius. “Nam brevī in marī maximō versābimur. Sī nūbēs ātrae in caelō tum cōgentur, nec sōlem nec lūnam aut stellās vidēre poterimus, nec gubernātor sciet quō[2] nāvem dīrigat.”

“Saepe dē avibus scrīptōrēs nostrī mentiōnem faciunt,” inquit Pūblius. “Nonne sunt quī[3] putent eārum volātū[4] rēs futūrās[5] portendī?”

“Maximē vērō,” inquit pater. “Et profectō tū saepe audīvistī dē pullīs, quōs eī cōnsulunt, quī perīcula sunt aditūrī.”

“Haec mihi nārrā, sīs,” inquit Cornēlia; “ego enim numquam audīvī.”

“Pullī illī,” inquit Cornēlius, “in caveīs custōdiuntur. Cum perīculum adest, ēdūcuntur, cibusque eīs obicitur. Sī edere nōlunt, trīste ōmen; sīn autem vorant tam cupidē ut aliquid ē rōstrīs excutiātur, id est ōmen optimum.”

At Cornēlia: “Estne vērō ēventus semper tālis, quālem pullī portendunt?”

“Vix id audeō dīcere,” inquit pater. “Etsī ōlim bellō Pūnicō prīmō[6] populī Rōmānī dētrīmentō[7] magnō nōnnūllīs vidētur plānum factum esse haud impūne tālia portenta[8] neglegī.

“Nam P. Claudius pullōs, quī caveā līberātī edere nōllent, in marī mergī iussit, cum dīceret[9] eīs[10] bibendum saltem esse, etiam sī edere nōllent. Cuius temeritātem[11] deī graviter ulcīscī vidēbantur, cum classis eius ad pugnam profecta clāde maximā vincerētur.”

  1. Quod: mod. of ōmen.
  2. quō: cf. III, 82.
  3. Nōnne sunt quī, Are there not those who?
  4. volātus, -ūs, m., flight.
  5. futūrus, -a, -um, adj., future.
  6. bellō Pūnicō prīmō: abl. of time.
  7. dētrīmentum, -ī, n., disaster; abl. case in text.
  8. portentum, -ī, n., warning.
  9. cum dīceret: cf. cum... simulāret, I, 61.
  10. eīs: cf. eī, II, 73.
  11. temeritās, -ātis, f., rashness, impiety.