Haec pagina emendata et bis lecta est
hostium brevī serpentium plēnae erant; atque illī, novā rē territī, terga vertērunt rēgemque Eumenem intrā praesidia,[1] quae in proximō lītore collocāta erant, celeriter subsecūtī sunt.”
“Hahahae!” inquit Sextus. “Hannibal certē dux callidus erat. Vix turpe fuit ā tantō imperātōre vincī.”
Tum Pūblius, post sē respiciēns: “Putō,” inquit, “nōs nunc redīre posse. Stasimus poenās effūgisse vidētur, neque usquam hospes in cōnspectū est.”
Itaque ā prōrā cum recessissent, sē patrī cēterīsque reddidērunt,[2] quī iam passim in puppī sedēbant.
amphitheātrum
- ↑ praesidia, defenses.
- ↑ sē … reddidērunt, with dat., rejoined.