Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT II

Illā nāve vehēbantur hominēs plūrimī; sed diēs complūrēs tam asperum erat mare, ut plērīque graviter nauseā[1] adficerentur, paucīque in puppī ambulāre possent. Mīrus et molestissimus est hic morbus; quī enim eō adficitur, primō timet nē moriatur, tum metuit nē in vitā retineātur.

Postrēmō autem omnibus melius est factum,[2] rārīque in puppim prōdiērunt. In[3] eīs erat senex quīdam, quī linguā barbarā ūtēbātur, nec quisquam plānē intellegere poterat quid ille dīcere vellet.

Dēnique mercātor dīves, quī frūstrā cum sene loquī cōnātus erat: “Nōnne hīc adest quisquam,” inquit, “cui lingua huius peregrīnī nota sit?”

Forte Stasimus haud procul stābat. Quī cum haec audīvisset, ut erat vafer,[4] “Mihi,” inquit, “omnēs linguae nōtae sunt. Sī exposueris quid rogāre velīs, ego libenter cum sene loquar.”

Quō dictō, ad senem accessit, et sermō huius modī īnstitūtus est:

Stasimus. Salvē multum, senex.

Senex. Avo. Dōnni.[5]

Mercātor. Quid dīcit, obsecrō?

Stasimus. Dīcit sē iubēre tē salvēre,[6] et tibi dōnum dare velle.

Mercātor. Benignē facit. Sed quaere, quis sit homō, aut[7] unde veniat.

  1. asper, -era, -erum, adj., rough. nausea, -ae, f., seasickness.
  2. omnibus melius est factum: i.e., all felt better.
  3. In, among.
  4. ut erat vafer, rascal as he was.
  5. Avo. Dōnni: this gibberish suggests Latin words to S., i.e., avē (‘greetings’) and dōnum.
  6. sē iubēre tē salvēre: i.e., that he wishes you ‘good day’.
  7. aut: trans., ‘and’.