Haec pagina emendata et bis lecta est

quā redimerētur. Ipse, inter hostēs relictus, cum pīrātīs cōmiter iocātus[1] saepe adfirmāvit sē reversum dē eīs supplicium summum sūmptūrum.

“Illī scīlicet tum adrīsērunt. Sed Caesar, cum, pecūniā dēmum adlātā, in lītore dēsertō expositus esset, Mīlētum statim perrēxit; ubi classe dēductā pīrātās abeuntēs secūtus est, eōsque omnēs suppliciō eō adfēcit, quod anteā quasi per iocum minātus erat.”

“Quam vellem,”[2] inquit Sextus, “pīrātae hodiē quoque in hōc marī nāvigārent! Sī nostram nāvem adoriantur, ego eīs[3] capita prius abscīdam, quam in puppim ēscendere possint.”

“Heia!” inquit Pūblius, cum sē horrēscere simulāret;[4] “quam bene pīrātīs accidit Sextum nostrum illīs temporibus maria nōn nāvigāsse!”

Tum Sextus īrā incēnsus: “Nōlī tē iactāre, Pūblī; nam etsī maior nātū es,[5] ego tamen sum fortior.”

“Agite, fīliī meī,” inquit Cornēlius. “Inter vōs dēsinite altercārī. Tālēs dissēnsiōnēs indecōrae sunt; et exīstimō iam Onēsimum cūrāsse ut esset quod ederēmus.[6] Eāmus intrō.” Quae cum dīxisset, ad cameram pedem convertit; ac Pūblius et Sextus, qui male ēsuriēbant, libenter subsecūtī sunt.

  1. iocor, -ārī, -ātus sum, intr., joke
  2. Quam vellem: introducing a wish.
  3. eīs: trans. as if gen.
  4. cum... simularet, pretending.
  5. maior nātū (supine), older.
  6. quod ederēmus, something for us to eat.