Nāvis iam per undās celeriter prōgrediēbātur, omnēsque ē puppī lītus lēniter ē cōnspectū recēdēns[1] cōnspiciēbant. Ac postrēmō Drūsilla: “Quīnque iam sunt annī,” inquit, “cum[2] in hanc terram barbaram iter fēcimus. Quam[3] gaudeō nōbīs dēnique licēre[4] domum revertī, ut tandem patriam et parentēs meōs vīsāmus!”
Tum Cornēlius: “Rēctē dīcis,” inquit. “Sed dum hīc morābāmur, multa mīranda et iūcunda vīdimus, nec mē paenitet[5] hīs in locīs longinquīs quīnquennium[6] trānsēgisse. Sed nunc domī esse maximē cupiō, ut Pūblius noster et Sextus omnia discant, quae cīvibus Rōmānīs nōta esse dēbent. Et ego ipse forum templaque deōrum libentissimē iterum aspiciam.”
“Urbem vix reminiscī possum,” inquit Cornēlia; “tam eram parvula, cum hūc profectī sumus.” Tum subitō conversa ad Lūcium, quem in gremiō Anna sagō contēctum tenēbat: “Et Lūcius noster eam omnīnō numquam aspexit.” Quae cum dīxisset, frātrem parvum artē amplexa est.
“Suādeō, uxor,” inquit Cornēlius, “ut cum cēterīs tū nunc in cameram redeās; nam ventus incrēbrēscit.[7] Sed ego et fīliī paulō diūtius in puppī ambulābimus.”
Cum Drūsilla in cameram cum līberīs servīsque sē recēpisset, tum Pūblius, dum ultrō citrōque ambulant, patrī: “Videor mihi recordārī,” inquit, “quondam perīculōsum fuisse in marī Aegaeō