Haec pagina emendata et bis lecta est

sed rēs tam multae et variae cūrandae erant, ut ibi morārī nōn possem.”

“Age, Pūblī,” inquit Sextus, “ā prīncipiō exōrsus aliquid dē Britanniā nōbīs nārrā.”

Quō audītō, Pūblius: “Ante adventum Caesaris in Galliam haec īnsula paene incognita erat. Quīn etiam ipse dīcit tum vix ūllōs[1] praeter[2] mercātōrēs eam adīre solitōs esse, neque hīs ipsīs[3] quidquam ultrā ōram maritimam nōtum fuisse.

“Quārē Caesar, cum eō trānsīre in animō habēret, C. Volusēnum cum nāvī longā praemīsit, quī omnia prius explōrāret. Eō regressō,[4] ipse trānsvectus est, ac prīmō rem fēlīciter gessit.

“Sed noctū nāvēs longae, quae in lītus subductae[5] erant, aestū maximō complētae sunt; et onerāriae,[6] quās ad ancorās[7] dēligāverat, flūctibus sunt adflīctātae.[8]

“Quā rē ēvulgātā, Britannī, fortūnae opportūnitāte ūsī, bellum alacrēs renovāvērunt. Quōs tamen Caesar proeliīs fūdit prōsperīs; tum, quod hiems suberat,[9] obsidibus acceptīs, ad continentem sē recēpit.

“Posterō annō in īnsulam reversus, cum ultrā flūmen Tamesim prōgressus esset, hostibus undique superātīs, obsidēs plūrēs imperāvit, atque extrēmā aestāte in Galliam iterum trānsvectus est.

“Sed nē proxima quidem pars īnsulae ita ab eō perdomita erat. Et scrīptor Tacitus iūre dīcit Caesarem, etsī prōsperīs pugnīs terruerit incolās et lītore potītus sit, Britanniam posterīs magis ostendisse[10] vidērī quam trādidisse.

“Posteā īnsulae longa oblīviō[11] fuit; sed annōrum ferē centum

  1. ūllōs, anyone.
  2. praeter, excepting.
  3. ipsīs, even.
  4. regredior, -gredī, -gressus sum, intr., return.
  5. subdūcō, -dūcere, -dūxī, -ductus, tr., draw up.
  6. onerāria, -ae, f., transport.
  7. ancora, -ae, f., anchor.
  8. adflīctō, -ārī, -āvī, -ātus, tr., rack.
  9. subsum, -esse, intr., be near.
  10. ostendisse, to have opened up.
  11. oblīviō, -ōnis, f., neglect.