Stasimus. Dō quod mihi est; dīvitiās aliās nūllās habeō.
Senex. Apage ā mē istās dīvitiās.
Stasimus. Hoc animadverte,[1] senex. Nōnne vīs nunc saltāre?
Senex. Abī[2] in maximam malam crucem. Mēne īnsānīre[3] putās?
Stasimus. Nōnne igitur manibus[4] ambulāre vīs?
Senex. Papae! Dēlīrat profectō. Quid nunc nōbīs faciendum est?
Stasimus. Bacchus[5] mē in montēs vocat; sed abīre nōn possum quod domus sīmiīs opplēta est, et portam occupat hic canis rabidus.
Senex. Vae mihi! Canem rabidum mē esse dīcit. Ut[6] oculī scintillant![7] Male metuō nē in mē inruat.
Stasimus. Nunc manū fūstem capiō, quō caput illī canī rabidō comminuam.[8]
Quae cum dīxisset, scīpiōne arreptō, in senem impetum tam subitō fēcit, ut ille terrōre āmēns forās maximīs clāmōribus ērumperet, cum reliquī semel atque iterum tollerent cachinnōs.
Hōc tumultū audītō, Cornēlius: “Suspicor,” inquit, “Stasimum istum scelestum rūrsus dolōs suōs versāre. Abī, Pūblī, atque exquīre quid factum sit.”
Paulō post reversus Pūblius rīdēns: “Stasimus lūdificāns, ut solet,” inquit, “sē īnsānum esse simulābat, et cuidam senī mōrōsō tantum iniēcit terrōrem, ut ille summō cursū forās effugeret.
“Cēterī autem, quī maximā dēlectātiōne haec omnia vīderant, cum senex perterritus forās fūgisset, in cachinnōs tantōs