Haec pagina emendata et bis lecta est

Postquam grātiae Annae āctae sunt, līberī paulisper cum Lūciō lūsērunt. Tum cēnae tempus haud aequō animō exspectābant; sed postrēmō pater et Pūblius, negōtiō cōnfectō, ad cēterōs rediērunt, ac simul nūntiātum est cēnam adpositam esse.

Interim Stasimus sē immiscuerat sermōnibus[1] servōrum, quī in dēversōriō habitābant; et post cēnam in culīnā clārē resonābant frequentēs[2] cachinnī. Postrēmō intrat senex mōrōsus, quī ab omnibus cōnservīs[3] suīs lūdibriō habēbātur; quem ut lūdificāret, hōc modō incipit Stasimus:

Stasimus. Quid nunc, pater? Quid agis?[4]

Senex. Iuvenem scelestum atque adeō[5] impudīcum aspiciō.[6]

Stasimus. Itane vērō? Ubi est ille, obsecrō? Nam ego quidem eum nusquam videō.

Senex. Sī nōn vidēs, at[7] sentiēs[8] dēmum, cum prō dēlictīs[9] tuīs tergum virgīs caedētur.

Stasimus. Nōlī maledīcere.[10] Quid, obsecrō, hodiē fēcistī?

Senex. Nēmō mē[11] miserior vīvit! Duās hōrās tōtās aquam ē fonte ferre coāctus sum; nec quisquam mē adiuvāre voluit.

Stasimus. Quō modō tē nunc adiuvāre possumus?

Senex. Ēheu!

Stasimus. Ēheu? Ita quidem tē libenter adiuvābō.

Senex. Miser sum; argentī nihil habeō—

Stasimus. Ēheu!

Senex. Nec mihi ūlla grātia est.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Cotīdiē labōribus adsiduīs cōnficior.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Istō modō mē adiuvās, mastīgia?

  1. sermōnibus: dat.
  2. frequēns, -entis, adj., frequent.
  3. cōnservus, -ī, m., fellow servant.
  4. Quid agis? How are you?
  5. adeō, thereto.
  6. aspiciō: punning on agis, line 63 (Quid agis? lit., What are you doing?)
  7. at, at any rate.
  8. sentiēs: a not very brilliant rejoinder. If S. cannot see he can be made to feel.
  9. dēlictum, -ī, n., sin.
  10. maledīcō, -dīcere, -dīxī, -dictum, intr., be rude, revile.
  11. mē: abl.