Haec pagina emendata et bis lecta est

magnamque vim aurī et argentī in tabernāculum reportāvit suum ibique humī[1] operuit.

“Nec vērō deus īrae suae signa dubia dedit. Cum enim nostrī iterum cum hostibus proeliō congressī essent, magnā caede fūsī terga vertērunt; nam nōn diūtius aspectum[2] adversāriōrum[3] ferre poterant.

“Hāc mūtātiōne rērum vehementer commōtus, Iōsue deum cōnsuluit quam ob causam hoc[4] tantum malum incidisset. Cui respōnsum est aliquem, cupiditāte inductum, aurum argentumque sacrum in suum tabernāculum reportāsse; quī ut[5] ēligerētur, sortēs dūcendās esse.

“Hōc respōnsō acceptō, Iōsue populum per gentēs familiāsque ēvocāvit; ac, sortibus ductīs, Āchān dēsignātus est. Tum ille dīxit sē, praedā optimā oblātā, temperāre nōn potuisse quīn vestem et aurum argentumque sibi auferret.

“Quae ubi cognita sunt, missī[6] ad tabernāculum praedam absconditam invēnērunt. Tum Iōsue et populus ūniversus in quandam vallem[7] cīvem scelestum et fīliōs fīliāsque ūnā cum bōbus et asinīs dēdūxērunt.

“Ibi cum sontēs[8] saxīs obrutī essent, strue[9] factā, Āchān et līberī, ūnā cum pecudibus et ipsō tabernāculō tōtāque praedā, ignī cōnsūmptī sunt. Sīc īra deī plācāta[10] est.”

Tum Drūsilla, quae quoque haec attentē audierat: “In avāritiā,”[11] inquit, “quantum est malī! Profectō ā poētā probē dictum est:

‘Quid nōn mortālia pectora cōgis,[12]
Aurī sacra famēs![13]
  1. humī, in the ground.
  2. aspectus, -ūs, m., sight.
  3. adversārius, -ī, m., enemy; pl., the enemy.
  4. hoc: trans. freely, or omit.
  5. quī ut, and that he.
  6. missī, men sent.
  7. vallēs, -is, f., valley.
  8. sōns, sontis, m. and f., offender, criminal.
  9. struēs, -is, f., heap.
  10. plācō, -āre, -āvī, -ātus, tr., appease.
  11. avāritia, -ae, f., avarice.
  12. cōgis: facere may be supplied.
  13. Aurī: obj. gen.