Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXXVI

Ubi in oppidum perventum est, viātōrēs statim ad caupōnem dēvertērunt, ut sine morā litterae obsignātae solverentur. Intus scrīptum erat Lugdūnum[1] Cornēliō iter faciendum esse, eumque ibi cognitūrum quid porrō agendum esset.

“Omnia tam incerta sunt!” inquit Drūsilla suspīrāns.[2] “Fortasse, coniūnx, annum tōtum ā nōbīs aberis.”

“Ūnum saltem certum est,” inquit Cornēlius. “Māne ad Galliam Trānsalpīnam mihi est proficīscendum. Nunc autem ratiōnēs quaedam sunt cōnficiendae; et nōnnūlla sunt, quae Pūbliō nostrō praecipere volō.”

Quae cum dīxisset, Onēsimum arcessīvit, ac cum Pūbliō sē recēpit in conclāve parvum; ubi duās hōrās negōtiīs variīs opera data est.

Interim līberī, quī nōn habēbant quō modō sē oblectārent, paulisper tacentēs sēdērunt. Tum Annae Sextus: “Lepida fuērunt ea, quae hodiē nōbīs nārrāvistī,” inquit; “et ūnum adhūc restat, quod ego rogāre velim. Dīxistī etiam pecora esse trucīdāta, cum Ierīcō capta esset. Quid, obsecrō, dē aurō[3] argentōque et cēterīs opibus incolārum est factum?”

“Urbs tōta est incēnsa,” inquit Anna; “sed aurum argentumque et vāsa aut aēnea aut ferrea in aerārium[4] deī suprēmī dēlāta sunt omnia; nam ita praeceptum erat.”

“Nihilōminus,” inquit Sextus, “mihi mīrandum vidētur mīlitēs voluisse tantam praedam ē manibus suīs dīmittere.”

“Ūnus erat, Āchān nōmine,” inquit Anna, “quī cupiditātī suae moderārī nōn potuit, ac quandam vestem splendidam

  1. Lugdūnum: on the Rhone.
  2. suspīrāns, -antis, part., sighing.
  3. dē aurō, etc.: cf. VII, 97.
  4. aerārium, -ī, n., treasury.