esse eā condiciōne, ut iūrārent sē invicem[1] grātiam relātūrōs, sī quandō urbs ā nostrīs capta esset. Condiciōne acceptā, speculātōrēs mulierem iussērunt urbe captā[2] in fenestrā fūniculum[3] coccineum[4] ostentāre, quō facilius domus eius ex interitū ūniversō eximerētur.[5]
“Hīs rēbus cōnstitūtīs, hominēs per fūnem dēmissum ad terram lāpsī sunt; nam domus moenibus urbis coniūncta erat. Cumque[6] ad vada flūminis mīlitēs rēgis properāvissent, speculātōrēs montēs petiērunt, ubi sē occultārent, dōnec clam ēvādendī facultās esset oblāta.”
Cum Anna fīnem dīcendī faceret, accessit Pūblius. Quem cum rīdentem animadvertisset, Cornēlia: “Numquid[7] novī factum est, frāter?” inquit. “Cūr rīdēs?”
At ille: “Dum in agrīs vagor,” inquit, “servō cuidam et ancillae haud procul occurrī. Ille ambulābat sēcūrus, ancilla autem mulctra gravia ferēbat. Tum servō ego: ‘Quō nōmine tē vōcem?’ inquam. Ac ille: ‘Crāstinum mē vocant.’
“‘Neque ēcastor[8] sine causā ita faciunt,’ inquit ancilla asperius.[9] ‘Tū enim tam iners[10] es, ut numquam faciās ea, quae ūllō modō in posterum diem[11] differrī possint.’
“‘Ōhē, mel meum,’ inquit ille. ‘Cūr semper mihi tam saeva?’
“At ancilla: ‘Cavē[12] mē mel tuum vocēs, stulte,[13] aut tē statim docēbō linguae tuae melius moderārī’; quō dictō, mulctrum graviter in eius caput impēgit. Haec cum vīdissem, sine morā abiī, cum nescīrem quō[14] rēs dēnique ēvāsūra esset.”
- ↑ invicem, adv., in turn.
- ↑ urbe captā: takes the place of a condition.
- ↑ fūniculus, -ī, m., cord.
- ↑ coccineus, -a, -um, adj., of scarlet.
- ↑ eximō, -imere, -ēmī, -ēmptus, tr., exempt.
- ↑ Cum: causal.
- ↑ Numquid: cf. XI, 86.
- ↑ ēcastor, interj., by Castor, truly.
- ↑ asperē, adv., tartly.
- ↑ iners, -ertis, adj., lazy.
- ↑ in posterum diem: cf. crās, whence the nickname Crāstinus (‘Tom Morrow’).
- ↑ Cavē, etc.: prohibition.
- ↑ stulte: here as noun.
- ↑ quō: cf. eō, eōdem, etc.