Haec pagina emendata et bis lecta est

“Urbe undique obsessā,” inquit Anna, “Iōsue,[1] quī nostrōs dūcēbat, ā deō monitus, sacerdōtēs ē penetrālibus[2] sacra prōlāta iussit circum[3] moenia dūcere, cum interim clārē tubīs canerent.

“Sacerdōtēs[4] mīlitēs armātī antecēdēbant;[5] cētera turba pōne[6] sequēbātur. Sed clāmor omnīnō aberat, nec vōx ūlla est audīta.

“Hoc idem reliquīs deinceps[7] diēbus factum est. Sed diē septimō,[8] māne profectī, moenia septiēs[9] circumiērunt[10] omnēs. Tum tubae cecinērunt ac clāmor maximus sublātus est. Quō sonitū moenia labefactāta corruērunt; et nostrī, undique adortī, per ruīnās mūrī impetum fēcērunt atque urbe potītī sunt.

“Ibi mulier, Rāhāba nōmine, quae quōsdam speculātōrēs nostrōs anteā benignē acceptōs occultāverat, ūnā cum suīs omnibus servāta est; sed hostēs cēterī ad ūnum trucīdātī sunt, atque etiam pecora ferrō periērunt.”

“Dē speculātōribus istīs,” inquit Sextus, “amplius audīre velim.”

“Illī,” inquit Anna, “paucīs ante mēnsibus ad urbem vēnerant, ut[11] loca explōrārent; quōque[12] occultius id facerent, ad Rāhābam dēvertērunt. Adventū tamen eōrum cognitō, rēx nūntiōs ad mulierem mīsit, ut statim trāderet eōs, quōs apud sē habēret.

“Quae autem hospitēs ad sōlārium[13] aedium dēductōs ibi occultāvit, ac nūntiīs respondit hominēs modo ad flūmen Iordānem profectōs facile comprehendī posse, sī mīlitēs statim īnsequī vellent.

“Mīlitibus ad flūmen dīmissīs, Rāhāba hospitēs dē sōlāriō redūxit, atque eīs pollicita est sē exitum[14] tūtum ostentūram

  1. Iōsue: nom. sing.
  2. penetrālia, -ium, n., inmost shrine.
  3. circum, prep. with acc., around.
  4. Sacerdōtēs: acc.
  5. antecēdō, -cēdere, -cessī, -cessus, tr., precede.
  6. pōne, adv., behind.
  7. deinceps, adv., in turn.
  8. septimus, -a, -um, num. adj., seventh.
  9. septiēs, num. adv., seven times.
  10. circumeō, -īre, -iī, -itus, tr., march around.
  11. ut, (with orders) that.
  12. quōque: i.e., quō+-que.
  13. sōlārium: derived from sōl.
  14. exitum, way of escape.