Haec pagina emendata et bis lecta est

amputātō,[1] domum remissus sum. Haec casa est mea; sī intrāre vultis, quō poterō hospitiō vōs libenter accipiam.”

Quārē omnēs ingressī sunt ac dīversīs locīs cōnsēdērunt. Sed etiam tum Cornēlia ānxia corvum observābat; quī autem, placentīs intentus, nihil amplius locūtus est.

Tum mīlitī Pūblius: “Tū, nisi fallor,” inquit, “saepe adfuistī, cum ācriter pugnārētur.”

“Vēra dīcis,” inquit mīles. “Longinquās in ōrās penetrāvī, et terrā marīque proeliīs multīs interfuī.”

“Nōnne vīs,” inquit Pūblius, “dē hīs rēbus aliquid nōbīs nārrāre?”

“Dē meīs rēbus gestīs semper invītus loquor,” inquit veterānus. “Sed quīdam centuriō, familiāris meus, facinora ēgregia saepe ausus est, quae ego verbīs satis dignīs[2] exprimere nūllō modō possum.”

“Dē eō igitur dīc,” inquit Pūblius, “sī dē tē ipsō nihil vīs loquī.”

At mīles: “Ōlim, cum lēgātus per expedītiōnem abesset, ille centuriō in praesidiō[3] aeger[4] relictus erat. Morbō tantopere vexābātur,[5] ut diem iam quīntum cibō carēret,[6] cum subitō in illa castra hostēs impetum ācerrimum fēcērunt.

“Tum ille, suae[7] atque omnium salūtī diffīsus,[8] cum inermis ē tabernāculō prōdiisset, hostēs vidēbat maximē imminēre remque summō in discrīmine esse.

“Arma igitur cēpit ā proximīs, atque ipsā in portā castrōrum fortissimē cōnstitit sōlus. Hunc autem celeriter secūtī sunt centuriōnēs eius cohortis, quae eō tempore in statiōne erat.

“Ita proelium est restitūtum. Iam autem, gravibus acceptīs vulneribus, hominem animus relīquit,[9] ac vix per manūs trāditus[10] servātus est.

  1. amputō, -āre, -āvī, -ātus, tr., cut off.
  2. satis dignīs: i.e., adequate.
  3. praesidiō, entrenched post.
  4. aeger, -gra, -grum, adj., sick.
  5. vexō, -āre, -āvī, -ātus, tr., torment.
  6. carēret: was abstaining.
  7. suae, etc. for his own, etc.
  8. diffīdō, -fīdere, -fīsus sum, intr., be alarmed.
  9. animus relīquit: i.e., the man fainted.
  10. per manūs trāditus: i.e., hauled along from one to another.