Haec pagina emendata et bis lecta est

ipse Lūcius Domitius Ahēnobarbus vocābātur, dōnec ab imperātōre Claudiō est adoptātus.

“Memoriae trāditum est prīscīs temporibus cuidam L. Domītiō, rūre ad urbem[1] redeuntī, in viā obviam factōs esse duōs iuvenēs augustiōre[2] speciē, quī eum iubērent senātuī ac populō nūntiāre victōriam maximam ā Rōmānīs ad lacum Rēgillum modo partam esse.

“Cum autem ille dubitāret utrum eīs fidem habēret necne, iuvenēs, ut auctōritātem suam dīvīnam esse probārent, mālās eius manibus suīs permulsērunt; ac statim ē[3] nigrā hominis barba rutila atque aerī[4] similis facta est; unde cognōmen ‘Ahēnobarbus.’[5] Quod īnsigne[6] adhūc manet; nam posteā ex illā familiā multī barbā rutilā fuērunt.”

“Hoc magis placet,” inquit Cornēlia, “etsī mihi quidem vix crēdibile vidētur.”

Interim raedās equī libenter dūcēbant; ac hōrā ferē ūndecimā ad oppidum Faventiam perventum est. Posterō diē viātōrēs contendērunt Bonōniam usque, ubi in hospitium amīcī dēvertērunt.

  1. urbem: i.e., Rome.
  2. augustus, -a, -um, adj., stately.
  3. ē, from (being).
  4. aerī: dat. with similis.
  5. Ahēnobarbus, lit., Bronze-bearded.
  6. īnsigne, -is, n., mark.