Haec pagina emendata et bis lecta est

“Apud Suētōnium autem multa inveniō, quae ad hanc rem pertinent. Nam ille dīcit Caesarem, cum ad flūmen vēnisset, conversum ad proximōs dīxisse: ‘Etiam nunc redīre possumus; sīn autem hunc pontem parvum trānsierimus, omnia armīs agenda erunt.’

“Tum quīdam iuvenis ēgregiā corporis magnitūdine et speciē prope sedēns repente appāruit, quī harundine canēbat.[1] Ad quem audiendum nōn sōlum pāstōrēs sed etiam mīlitēs concurrērunt.

“In eīs erant aeneātōrēs[2] quīdam; quōrum[3] ab ūnō tubā arreptā, iuvenis ad flūmen prōsiluit[4] et ingentī spīritū classicum[5] exōrsus ad alteram rīpam contendit.

“Tum Caesar: ‘Sequāmur,’ inquit, ‘quō deōrum ostenta[6] et inimīcōrum iniūriae vocant. Iacta est ālea.’[7] Hōc modō flūmen trānsitum est.”

At Sextus: “Cum haec rēs Rōmam dēlāta esset,” inquit, “vereor nē[8] Pompeius nūntium haud libenter accēperit.”

“Commōtus est nōn sōlum Pompeius,” inquit Pūblius, “sed etiam cīvitās tōta; multīque statim ex urbe ēgressī salūtem fugā petiērunt. Etiam Cicerō multum dubitābat utrum uxōrī fīliaeque suādēret ut Rōmae manērent necne.”[9]

“Quid, obsecrō, eīs timēbat?” inquit Cornēlia. “Caesar certē cum fēminīs nōn bellum gestūrus erat.”

“Rēctē conicis,” inquit pater. “Sed omnia tum turbida erant; ac Cicerō etiam hōc modō loquitur: ‘Sīn homō āmēns[10] dīripiendam urbem datūrus est’quibus verbīs ostendit quantō in perīculō omnia versārī exīstimāverit.”

“Mihi quoque maximē mīrandum vidētur,” inquit Pūblius,

  1. canēbat, was playing (on).
  2. aeneātor, -ōris, m., trumpeter.
  3. quōrum: partit. with ūnō.
  4. prōsiliō, -īre, -uī, intr., leap forward.
  5. classicum, -ī, n., call (to advance).
  6. ostentum, -ī, n., sign, leading.
  7. ālea, -ae, f., die.
  8. vereor nē, I am inclined to think that.
  9. necne, or not.
  10. homō āmēns: i.e., Caesar.