Haec pagina emendata et bis lecta est
inquit, ‘quae īnfantem nūtrīre possit?’ ‘Ī, eam arcesse,’ inquit illa. Puella igitur laeta abiit, suamque statim mātrem vocāvit.
“Hōc modō Moysēs servātus est; quem, cum iam iuvenis esset, fīlia rēgis in locum fīliī adoptāvit.”
“Haec est fābula lepidissima,” inquit Cornēlia.
At Sextus: “Tuīs verbīs,” inquit, “dē cāsū[1] Rōmulī et Remī admoneor, quī quoque in alveō[2] expositī sunt. Sed mīror quam mox edāmus.” Tum post sē respiciēns: “Nōnne Onēsimum iam appropinquantem videō? Is certē est. Eāmus.” Quō dictō, celeriter līberī abiērunt.
Photograph by C. E. Bennett
loca prope vīllam poētae horātī flaccī