Haec pagina emendata et bis lecta est

adeō est līmōsa[1] et turbida, ut multīs variīsque morbīs eōs adficiat, quī statim bibunt.

“Aquā ex hīs specibus extractā Caesar quoque aliquamdiū ūtēbātur. Tum hostēs, ratī fore ut Rōmānī sē dēdere cōgerentur, sī aquātiōne[2] prohibitī essent, magnum et difficile opus aggressī sunt.

“Nam rotīs et māchinīs maximam vim aquae ex marī exhausērunt, quam in loca ā Caesare occupāta fundere nōn intermittēbant. Quō modō aqua, quae ē specibus ā Rōmānīs trahēbātur, in diēs[3] salsior fīēbat, adeō[4] ut postrēmō bibī omnīnō nōn posset.

“Tum nostrī ad summam dēspērātiōnem pervēnērunt; Caesar autem eōrum timōrem cohortātiōne et ratiōne minuit. Nam docuit, puteīs fossīs, aquam dulcem reperīrī posse, quia lītora omnia nātūrā[5] aquae dulcis vēnās habērent; sīn autem hōc modō aquārī nōn possent, aditum[6] ad mare patēre, et cotīdiē nāvibus sē aquam petītūrum.

“Tālī ōrātiōne cōnfirmātīs suīs, centuriōnibus negōtium dedit ut, reliquīs operibus intermissīs, ad fodiendōs puteōs animum cōnferrent. Quō susceptō negōtiō atque omnium animīs ad labōrem incitātīs, ūnā nocte inventa est magna vīs aquae dulcis, nec posteā similī inopiā labōrātum est.”[7]

“Optimē!” inquit Cornēlia. “Vellem fābulae omnēs exitūs tam iūcundōs habērent.”

Dum haec fīunt, raedae celeriter prōvehēbantur; ac vesperāscente[8] iam diē viātōrēs ad quandam vīllam hospitiō acceptī sunt.

  1. līmōsus, -a, -um, adj., muddy.
  2. aquātiō, -ōnis, f., water-supply.
  3. in diēs, daily.
  4. adeō, so much so.
  5. nātūrā, by (a law of) nature.
  6. aditus, -ūs, m., approach.
  7. labōrātum est: impers. ; trans., ‘did they suffer.’
  8. vesperāscō, -ere, -āvī, intr., incline toward evening.