Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXX

Postquam aliquamdiū tacitī prōvectī sunt, patrī Pūblius: “Ubi hanc noctem āctūrī sumus?” inquit.

“Vereor nē necesse sit aliquam in vīllam hāc nocte dēvertere,” inquit Cornēlius. “Nam in hīs regiōnibus, quō tendimus, nūlla sunt oppida magna.”

“Putāvī nōs fortasse Sentīnī[1] morātūrōs,” inquit Pūblius.

“Hoc oppidum ā viā nimis longē abest,” inquit pater, “et celeritātī studeō.”

“Ecquid[2] clārum Sentīnī umquam factum est?” inquit Sextus.

“Maximē vērō,” inquit pater. “Sed dē proeliō ōlim ibi commissō fortasse Pūblius quaedam nārrāre potest.”

Quibus verbīs inductus, Pūblius haud invītus: “Abhinc annōs amplius quadringentōs,”[3] inquit, “Rōmānī ad Sentīnum ācerrimē cum Samnītibus et Gallīs pugnāvērunt.

“Cōnsul ūnus, cum Samnītibus congressus, prīmō satis habēbat[4] sē ab hostibus dēfendere, ratus sī proelium diūtius extractum esset, fore ut hostium sīc minuerētur impetus, Rōmānīs autem vīrēs paene integrae servārentur.

“Alterō autem in cornū P. Decius Mūs, quī contrā Gallōs cōnstiterat, quia lentius[5] vidēbātur pedestre[6] certāmen, equitēs vehementer in pugnam concitāvit. Quōs autem, cum in cōnfertissimōs Gallōs impetum fēcissent, novum genus pugnae perterruit.

  1. Sentīnī: loc. of Sentīnum.
  2. Ecquid, pron., interrog. and indef., Did anything …?
  3. quadringentī, -ae, -a, num. adj., four hundred.
  4. satis habēbat, was satisfied.
  5. lentus, -a, -um, adj., slow; for comp., cf. note on longius, XI, 15.
  6. pedester, -tris, -tre, adj., infantry.