Haec pagina emendata et bis lecta est

At posterō diē aliquid morae erat, quod, cum hōrā profectiōnis adesset, Stasimus nusquam reperīrī potuit. Dum autem Cornēlius vehementer commōtus neque vōcī neque īrae[1] parcit, accessit caupōnis servus, quī dīxit Stasimum multō māne ad quendam fundum vīcīnum abiisse, sī forte ibi ōva recentia reperīret.

“Celeritāte,[2] nōn ōvīs, nunc opus est,” inquit Cornēlius adhūc īrā incēnsus; “et iūre istī scelestō accidat,[3] sī sine eō hinc proficīscāmur. Ī, Onēsime, trēs equōs quaere, ut temporis minimum[4] āmittātur.”

Equīs adductīs, Pūblius et Onēsimus celeriter ēscendērunt atque ad fundum profectī sunt, cum equum tertium habēnīs dūceret Onēsimus, ut Stasimus quoque vehī[5] posset, cum ad dēversōrium redīrent.

Ubi ad fundum appropinquāvērunt, in mūrō magnīs litterīs īnscrīptus hic titulus appārēbat: cavē canem; ac ultrā mūrum audiēbātur canis lātrātus et vōcēs hominum altercantium.

“Crēdō Stasimum, ut solet, in aliquod perīculum incidisse,” inquit Pūblius. Quae cum dīxisset, equō dīmissō,[6] in saxum ēscendit, unde aspicere poterat quae ultrā mūrum fierent.

Tum vidēbat Stasimum, quī temere mūrum trānsiluerat, ā cane in arborem refugere cōactum esse. Ibi in rāmō sedēns, ille servus vafer lūdificābat agricolam īrātum, quī furcā armātūs īnfrā stābat. Interim canis frūstrā in arborem saltū cōnābātur ēscendere, cum loca longē et lātē lātrātū resonārent.

“Dēscende īlicō,” inquit agricola, “aut tē, ut[7] fūrem manifēstum, furcā trānsfīgam.”

“Surdus[8] sum,” inquit Stasimus, ad aurem manū admōtā. “Maius[9] clāmā, sī vīs.”

  1. neque vōcī, etc.: i.e., he stormed about angrily.
  2. Celeritāte: cf. pecūniā, XXVIII, 74.
  3. accidat: impers.
  4. minimum, as little as possible.
  5. vehī, ride.
  6. equō dimissō: i.e., leaving his horse.
  7. ut, as (being).
  8. surdus, -a, -um, adj., deaf.
  9. Maius, louder; cognate acc.