Haec pagina emendata et bis lecta est

quīque mūtuum[1] dare vellet quodcumque ad puellam līberandam opus[2] esset.

Quō audītō, omnēs gaudiō et spē suspēnsī, adventum Tullī cupidē exspectābant. Quī, cum hōrā ferē quārtā pervēnisset, crumēnā[3] solūtā, Cornēliō trīgintā sēstertia in mēnsā numerāvit.[4]

Tum ille[5] cum Stasimō sōlō profectus, ut[6] ad locum pervēnit ubi raedae prīdiē cōnstiterant, ibi servum quoque relīquit et inermis ad saxum cōnstitūtum prōgressus est.

Iam subitō ē silvā signum est audītum, latrōque ingēns ē latebrīs ad saxum rēctā prōcessit. Quī cum vīdisset Cornēlium inermem pecūniam attulisse, signum alterum dedit, ac mulier Cornēliam ē silvā prōdūxit.

Dum illa, gaudiō ēlāta, in complexum patris sē praecipitat, latrō, pecūniā arreptā, in silvam cum muliere celeriter rediit; utque prīmum Cornēlius et fīlia sē circumspexērunt, nēmō iam in cōnspectū erat.

Quō animadversō, Cornēlius: “Age, fīlia mea,” inquit; “adde gradum. Stasimus cum equīs haud procul exspectat; ac brevī in gremiō eris mātris, quae nunc in dēversōriō metū exanimāta iacet.”

Quae cum dīceret, Cornēliam ad equōs dūcēbat; quibus celeriter in oppidum prōvectī, ab omnibus summō gaudiō acceptī sunt; ac māter et fīlia in lacrimās effūsae, mūtuō complexū tenēbantur.

  1. mūtuum, as a loan; neut. acc.
  2. opus: here indecl. adj., needful.
  3. crumēna, -ae, f., money-bag.
  4. numerō, -āre, -āvī, -ātus, tr., count out.
  5. ille: i.e., Cornelius.
  6. ut: temporal.