Posterō diē, cum iam omnia ad iter faciendum parāta essent, Drūsilla, forās ēgrediēns, forte līmen pede offendit; quō cāsū paulum āfuit quīn in caput praecipitārētur. Quae: “Ēheu!” inquit. “Ōmen quam īnfaustum! Profectō dī nōs vetant hodiē iter facere.”
“Nōlī tam facile perturbārī,” inquit Cornēlius. “Haec omnia sunt fortuīta; nec nōs decet religiōne[1] vānā terrērī. Audācter in raedam ēscende. Simulatque iter facere incipiēmus, tū nōn diūtius hoc memineris.”[2]
Tālī cohortātiōne inducta Drūsillā in raedam ēscendit, etsī mēns eius adhūc ōmine īnfaustō sollicita erat. Cornēlius autem, quō facilius uxōris animum ā cūrīs tālibus āverteret, praetervolantēs aquilās quāsdam dēmōnstrāns: “Aspice,” inquit, “ōmen pulcherrimum. Rōmānae avēs, quasi ducēs viae, praeeunt; optimīs certē auspiciīs eās sequimur.”
“Nōnne memoriae trāditum est,” inquit Pūblius, “imperātōrem Vitellium ōlim fortiter accēpisse ōmen etiam magis horrendum?”
“Rēctē quaeris,” inquit pater. “Nam eō ipsō diē, quō ā mīlitibus imperātor salūtātus est, triclīnium flagrāvit. Cumque omnēs quasi ōmine adversō anxiī essent, ille sōlus hilaris: ‘Bonō,’ inquit, ‘animō estōte; nōbīs adlūxit!’[3] Quibus verbīs ōmen in bonum vertit.
“Ac dē dictātōre Caesare aliquid eius generis scrīptum esse recordor. Nam ille in Āfricam ōlim trānsvectus, cum ex