Haec pagina emendata et bis lecta est

“Ambōne[1] erant ēlīsī,” inquit Cornēlia, “cum ā mīlitibus repertī essent?”

“Nūllō modō,” inquit Pūblius; “quīn etiam incolumēs ambō ē spēluncā ēductī sunt. Sed posteā Seiānus contrā Tiberium coniūrātiōnem fēcit, cum spērāret sē ipsum ā mīlitibus imperātōrem salūtātum īrī. Propter haec ā senātū capitis[2] damnātus est.”

“Dēnuō exitum miserum!” inquit Cornēlia. “Vellem Seiānī facinus sōlum[3] ēgregium audīssēmus.”

“Cum dē spēluncīs modo mentiōnem fēcerīmus,” inquit Pūblius, “fābulamne umquam audīvistis dē pāstōre, quī ānulum aureum sub terrā repperit?”

“Crēdō mē numquam audīvisse,” inquit Cornēlia. “Nārrā, sīs, dummodo ēventus minus trīstis sit.”

Tum frāter: “Trādunt quendam Gȳgem, rēgiōrum pecorum pāstōrem, in spēluncam imbribus factam dēscendisse, ibique invēnisse aēneum equum, cuius in lateribus forēs essent. Quibus patefactīs, corpus hominis mortuī intus inventum est ānulusque in digitō.

“Quō celeriter dētractō, Gȳgēs, ē spēluncā ēgressus, in pāstōrum concilium[4] sē recēpit; ubi rēs nova, subitō oblāta,[5] eum admīrātiōne[6] maximā dēfīxit. Nam, cum pālam ānulī ad palmam[7] suam converterat, ā nūllō poterat cernī, ipse autem omnēs vidēbat; cum vērō eam in locum inverterat,[8] rūrsus poterant omnēs eum cernere.

“Quārē, opportūnitāte ānulī ūsus, rēgīnam convenit, cum eā coniūrātiōnem contrā rēgem fēcit, occīditque omnēs, quōs cōnsiliīs suīs officere putābat; neque in hīs facinoribus quisquam eum vidēre potuit. Quō modō ānulī beneficiō[9] rēx ipse brevī factus est.”

  1. Ambōne: i.e., Ambō + -ne.
  2. capitis: cf. X, 60.
  3. sōlum: adv.
  4. concilium, -ī, n., meeting, gathering.
  5. oblāta, freely, developing.
  6. admīrātiō, -ōnis, f., wonder.
  7. palma, -ae, f., palm (of hand).
  8. invertō, -vertere, -vertī, -versus, tr., turn back.
  9. beneficium, -ī, n., help.