Haec pagina emendata et bis lecta est

vix intellegere possum, quō modō homō onus tantum sustinēre potuerit, etsī vīribus maximīs erat.”

“Memoriae trāditum est,” inquit Onēsimus, “Milōnem prīmō vitulum cotīdiē tulisse, neque id intermīsisse facere, dōnec vitulus esset bōs factus. Sīc onus semper maius sustinēre potuit, quod[1] ipsīus vīrēs pariter[2] crēscēbant.”

“Callidus certē erat,” inquit Cornēlia, “quī sē tam scienter[3] exercēret.”

“Aliud quoque dē eō nārrāre possum,” inquit Onēsimus, “ quod fortasse vōbīs etiam notābilius vidēbitur.”

“Quid est?” inquit Sextus. “Audīre cupimus.”

At ille: “Milō ōlim, cum iam senior per silvam sōlus iter faceret, arborem cōnspexit, quae cuneīs[4] fissa erat. Quā animadversā, cum vellet experīrī num vīrēs prīstinae adhūc integrae essent, digitīs in rīmam arboris īnsertīs,[5] rōbur dīdūcere cōnātus est.

“Ac mediam quidem partem dīvellit. Cum autem manūs laxāsset[6] (ratus sē iam perfēcisse,[7] quod cōnātus erat), arbor, quae duās in partēs dīducta erat, subitō in locum rediit, manūsque hominis artē compressit.

“Rēs[8] iam in summum discrīmen est adducta; nam senis īnfēlīcīs vīrēs dēfēcerant, nec ūllō modō arborem iterum dīdūcere aut manūs suās revellere potuit. Quārē, ā[9] ferīs ibi repertus foedē[10] dīlaniātus est, cum nōn diūtius sē dēfendere posset.”

“Ēheu!” inquit Cornēlia. “Omnēs, dē quibus audiō, exitūs miserōs invenīre videntur.”

At iam Pūblius, quī modo conclāve intrāverat: “Quid est, soror mea,” inquit, “quod nunc tibi molestum est?”

“Dē quōdam āthlētā clārō,” inquit Cornēlia, “fābulam

  1. quod, conj.
  2. pariter, adv., equally, at an equal rate.
  3. scienter, adv., skilfully.
  4. cuneus, -ī, m., wedge.
  5. īnserō, -serere, -seruī, -sertus, tr., insert.
  6. laxō, -āre, -āvī, -ātus, tr, relax.
  7. perfēcisse: sc. id.
  8. Rēs, situation.
  9. ā, by (the beasts being thought of as agents).
  10. foedē, adv., horribly.