Haec pagina emendata et bis lecta est

erat, ac fēcisset rēctius, sī aliīs laudēs dīcendās relīquisset suās. Quīn etiam tam multa dē coniūrātiōne ā sē dētēctā scrīpsit, ut vērē dīceret Seneca philosophus: ‘Cōnsulātus nōn sine causā sed sine fīne laudātus.’ “

“Dē hōc ipsō cōnsulātū,” inquit Pūblius, “nōnne Cicerō poēma[1] quoque longissimum fēcit?”

“Rēs ita sē habet,” inquit pater; “et aliōs versūs interdum scrībēbat, quibus invidiam maximam sibi comparāvit. In hīs erat nōtissimus ille :

“‘Ō fortūnātam nātam[2] mē cōnsule[3] Rōmam!’”

“Eugepae!” inquit Pūblius. “Versum quam ineptum! Crēdō meliōrēs facere etiam mē ipsum posse.”

“Sīve meliōrēs sīve peiōrēs versūs tū faciēs,” inquit pater, “spērō saltem tē nihil scrīptūrum tālī iactantiā[4] dēfōrmātum.”[5]

Dum haec dīcuntur, raedae celeriter prōvehēbantur, ac iam in cōnspectū erat pōns; quō[6] cum flūmen trānsīssent, Cornēlius: “Iam brevī,” inquit, “per Etrūriam iter faciēmus.”

“Haud procul igitur abesse oportet[7] oppidum[8] Vēiōs,” inquit Pūblius. “Multa dē bellīs, quae cum Vēientibus maiōrēs nostrī gessērunt, apud Līvium nūper lēgī; ac dē gente[9] Fabiā ūnum[10] maximē notābile ita repperī.”

“Nārrā, sīs, frāter,” inquit Sextus, “dummodo rēs satis cruenta sit.”

“Satis sanguinis certē effūsum est,” inquit Pūblius. “Sed, ut ā prīncipiō exōrdiar,[11] illō tempore, dē quō dīcō, Rōmānī nōn modo cum Vēientibus sed etiam cum populīs aliīs bellum gerēbant; ac Vēientēs lātē agrōs nostrōs populābantur.[12]

  1. poēma, -atis, n., poem.
  2. nātam: i.e., born again.
  3. mē cōnsule: abl. absol., in my consulship.
  4. iactantia, -ae, f., boastfulness.
  5. dēfōrmō, -āre, -āvī, -ātus, tr., mar.
  6. quō: the bridge.
  7. oportet, impers., it must (be that).
  8. oppidum: acc.; sub]. of abesse.
  9. gente, family.
  10. ūnum: neut.
  11. ut … exōrdiar: purp.
  12. populor, -āri, -ātus sum, tr., ravage.