Haec pagina emendata et bis lecta est

“Dēnuō iste Nerō atrōx!” inquit Cornēlia. “Hoc, crēdō, fuit tempus, quō ille suam culpam in Chrīstiānōs miserōs contulit.[1] Nihil profectō tam erat inhūmānum et crūdēle, quod ille nōn cupidē faceret.”

“Erat certē imperātor minimē laudandus,” inquit frāter rīdēns. “Audīvistīne eum[2] semel atque iterum mātrem interficere cōnātum esse?”

“Hoc quidem nōn audīvī,” inquit Cornēlia; “sed facile crēdō rem ita sē habuisse.”

At Pūblius: “Multī tum id prō certō crēdēbant; ac postquam eius māter mortua est, hī versūs sine nōmine prōpositī sunt:

‘Quis negat Aenēae[3] magnā dē stirpe[4] Nerōnem?[5]
Sustulit hic mātrem, sustulit[6] ille[7] patrem.

“Hahahae!” inquit Sextus. “Profectō ille audācissimus erat, quī volēbat etiam sine nōmine tālia prōpōnere. Sed ut[8] ad priōra redeāmus, vērumne est Nerōnem ipsum Rōmam incendisse?”

“Dē hōc haud satis liquet,”[9] inquit frāter; “etsī dīcitur ille dēfōrmitāte[10] veterum aedificiōrum et angustiīs flexūrīsque[11] viārum offēnsus esse; ac fāma est eum, dum incendium saevit, ē turrī propinquā prōspicientem cantū[12] sē dēlectāsse.

“Sed quōcumque modō[13] haec rēs sē habet, per sex diēs septemque noctēs flammae ārsērunt, ac plēbs[14] inops,[15] ex domiciliīs[16] expulsa, etiam sepulchrīs prō tēctīs ūtī coācta est.

  1. in … contulit, put off upon.
  2. eum: subject of cōnātum esse.
  3. Aenēae: gen.
  4. stirps, stirpis, f., stock.
  5. Nerōnem: sc. esse.
  6. Sustulit … sustulit: punning, carried off. The effect is enhanced by the solemnity of line 93.
  7. hic … ille, the one … the other.
  8. ut: purp.
  9. liqueō, liquēre, licuī: intr.; liquet, impers., it … is clear.
  10. dēformitās, -ātis, f., ugliness.
  11. flexūra, -ae, f., bend, turn.
  12. cantū, music.
  13. quōcumque modō, howsoever.
  14. plēbs, plēbis, f., the common people.
  15. inops, -opis, adj., destitute.
  16. domicilium, -ī, n., home.