Haec pagina emendata et bis lecta est

“Cuius lacūs maximus est circuitus, et aquae sapor gustātū acerbior. Odor quoque est pestifer;[1] neque in eō piscēs ūllī vīvere possunt.

“Praetereā (id quod est multō mīrābilius) quaecumque in aquam prōiecta sunt, ea undae attollunt[2] nec mergī patiuntur. Quīn etiam hominēs, nandī quamvīs imperītī,[3] hīc in flūctūs sine metū ingrediuntur; nam mergī nōn possunt, nē sī quidem id maximē volunt.”

“Ille certē est locus,” inquit Drūsilla rīdēns, “ubi mātribus nūlla sit causa timendī, cum puerī nandī grātiā abeunt. Ego autem prae metū vix mē continēre possum, cum prope rīvum Sextus noster sēcūrus[4] lūdit.”

“Nūllum est perīculum, māter,” inquit Sextus. “Aqua nusquam amplius trēs pedēs[5] alta est; et sī quandō inciderō, facillimē ad rīpam ēvādere poterō.” Tum Annae: “Sed plūra dīc, obsecrō. Suntne in patriā tuā templa deōrum magnifica?”

Quō audītō, Anna paulisper tacuit. Tum maesta: “Fuit Hierosolymīs[6] templum omnium splendissimum; sed dēlētum est eō bellō,[7] dē quō mentiō modo facta est. Intus erat sacrārium[8] deī suprēmī.”

“Quā faciē erat deus ille?” inquit Sextus, “aut[9] quanta erat illīus imāgō?”

“Nūlla erat imāgō aut simulācrum,”[10] inquit Anna; “et deī cultōrēs[11] mente sōlā vidēbant nūmen. Nam cīvēs meī putābant nefās esse deōrum imāginēs mortālibus[12] māteriīs etiam hominum in speciēs[13] effingere.”[14]

  1. pestifer, -era, -erum, adj., unhealthy.
  2. attollō, -ere, tr., bear up.
  3. imperītus, -a, -um, adj., unskilled, ignorant; with obj. gen.
  4. sēcūrus, careless(ly).
  5. trēs pedēs: acc., not affected by the comp.
  6. Hierosolymīs: loc. of Hierosolyma.
  7. eō bellō: time when.
  8. sacrārium, -ī, n., shrine.
  9. aut: cf. II, 21.
  10. simulācrum, -ī, n., statue.
  11. cultor, -ōris, m., worshiper.
  12. mortālibus, perishable.
  13. in speciēs, freely, in the likeness.
  14. effingō, -fingere, -fīnxī, -fictus, tr., fashion.